Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

et quid opus est uerbis uti prolixis, quia rebus ipsis, quamquam nos ueri testes existere ualeamus, habet tamen et uestra sanctitas experimentum, quod et per se ipsa cognouit? confirmat quidem haec, quod et nunc additur.

nam quidam, qui sub potentissima eius manu sunt, religiosissimorum sacerdotum ex Orientalium partium regionibus preces porrexerunt docentes de his, quae noluerunt. nec hoc latere uestram uolens sanctitatem bene deliberauit ut, quod iam factum est, in praesenti denuntiaret uestrae sanctitati paulo post de eo his manifestius significare, ut communi consilio praecedente omnium domino et saluatore nostro Iesu Christo ea, quae ad utilitatem communem conueniunt et undique sunt inreprehensibilia, catholicae fidei correctionibus clarescant.

oportune igitur existimantes fraternis litteris uestram sanctitatem et carissimis alloquiis rogamus, ut maius et instantius pro piissimo principe nostro omnium dominum deum orare dignemini. omnem in Christo fraternitatem, quae cum uestra est sanctitate, ego quoque et qui mei plurimum salutamus. ET ALIA MANU: Incolomis in domino ora pro nobis, amabilis deo et sanctissime frater. [*]( 6 nerbi V, corr. o quia temptaui: qui V; fortasse post rebua ipsis aliqua exciderunt, neque enim Mereor ne adsentiaris Thielio arbitranti pro quamquam interpretem dictasse tamquam ex Graeco ώς\' 10 manns V. corr. 0 11 quaej hoc uocabulo desinit codicis V fol. 137, quaternio XIX; cui quod adiunxerat librarius folium unicum, excidit suppletumque est folio chartaeeo saeculi XVII (ef. Proleg. cap. I). quare in hac parte sequimur codicem a 14 ea a, correxi 18 correctionis a, corr. edit. reg. 19 clarissimis a, corr. edit. reg. alloquiis a ante rasuram: alloqui o et post rasuram a 22 qui om. Car. 23 incolomes a ) [*]( XXXV pars 2. ) [*]( 41 )

640