Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IULIANAE ANICIAE. Litteris amplitudinis uestrae perceptis gratias deo nostro de catholicae fidei redintegratione persoluimus optantes, ut ipse uestris sensibus pro religione sua, quod concessit, longa aetate conseruare dignetur studium, ut sicut personam uestram imperialis sanguinis uena nobilitat, ita conscientia bonorum meritorum luce praefulgeat.

unde salutantes cultu atque honorificentia competenti poscimus, ut in eo, quo coepistis, permanere proposito debeatis et dare operam, ut ad effectum conatus tantae causae perueniat, ne aliquod in posterum semen huius mali remaneat, unde posthac sub qualibet occasione inimicus quilibet fidei reuirescat.

(180.)

HORMISDA ANASTASIAE. Postquam deus noster ecclesiae suae membra in pacem pristinam redeuntis solidauit, diu uos desiderasse testamini, quod prouenisse gaudentes et nos quidem indesinenter diuinam clementiam deprecamur ut, sicut has regni primitias gratanter accepit, ita fidem boni principis omni semper adiuuet prosperitatis effectu et tam ipsum quam uos omnes in sacrosancto religionis amore custodiat, ut, quorum fides errorem pessimae dissensionis abiecit, et uita in terris floreat et aeternae salutis remuneratio subsequatur.

nunc igitur uos quoque uota nobiscum coniungite et omnibus a deo uiribus implorate, ut huius correctionis exemplum [*]( 179. Dat. ut ep. 168. Edd. Car. 12 504; Oollect. Concil.; BTA I 427; Thiel 833; commemorat Bar. ad a. 519, 77. 3 praeceptis V, corr. p 4 scensibus V 5 quod edit. reg.: quem V 7 conscientia ex conscientiae (sic a) corr. p2: consientiae V 8 possimus V, corr. 02 9 praeposito V, corr. p ) [*]( 180. Dat. ut ep. 168. Edd. Car. I2 505; Collect. Concil.; BTA I 428; Thiel 883; commemorat Bar. ad a. 519, 77. 14 HORKISDAB V, corr. 0 16 testamini Bull. Taur.: certamini V gaudetis Bull. Taur, 19 effectum V, corr. 0 21 abiectit V, corr. o uita p2: tu ita V 23 nobiscum o2: nobilium V 24 utribus V, corr. 02 )

636
omnes sequantur ecclesiae, ut nihil sibi diabolus remansisse gaudeat, quem in totum paene iam nostra concordia gratulatur exclusum.

(181.)

IUSTINUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Quanto flagramus studio pro colligendis concordia sacratissimis ecclesiis iamdudum planum fecisse dinoscimur, qui et ab ineunte nostro imperio sanctitudinem uestram admonendam duximus, quo certos dirigeret, ut interuentu eorum remedium aliquod his rebus inueniri possit, et, antequam aduenerint qui destinati sunt, cuncta praeparauimus, quo facilius transigerentur, quae per hanc florentissimam urbem disponenda fuerant.

uerum quoniam preces nostro numi<ni>porrectae sunt ex diuersis Eois prouinciis certa quaedam disserentibus pro fide catholica secretaque suae mentis declarantibus, quae apud se pro indiuidua trinitate constituta testantur quaeque firmiter sese retenturos ostendunt, hisque relectis Dioscorus aliqua asseruit non conuenienti ordine inserta fuisse: merito duximus aperienda uobis ea, quae sumus edocti.