Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
gratias igitur excellentissimae trinitati, quae consentientes in Christum ecclesiae ac rei publicae dedit esse rectores! enimuero magna rerum salus est, quotiens in fidei catholicae ueritate sacerdotes ac principes mens una conectit. hoc firmum pacis uinculum est, haec caelitus demissa societas; neque enim fas est, in quo uident concordare praepositos, aliud sentire subiectos.
an dubium est cuncta haec prouidentiam disposuisse unam : primum eum principem esse delectum, qui cum se hominum suscepisse uideret imperium, non se oblitus est deo esse subiectum: dehinc quod talem fraternitatem tuam ecclesiae suae praesulem dedit, quem non esset ambiguum cum sede nostra, id est apostolica, certam mansuramque fidei subiturum esse concordiam? etenim libello a nobis fidei libenter accepto, cum redintegrationis in Christo fueris auidus, numquam in praedestinatione diuina fuisse a nobis cognosceris alienus.