Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

durabit igitur huius Christianae uictoriae per aeuum triumphus, neque enim poterunt labe temporis aboleri, quae in sempiternae fidei stabilitate fundata sunt; permanebit longe lateque uestrorum fama factorum et, sicut diuinis designatur eloquiis, in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum.

et ceteris quidem bellis agros urbes oppida uel, quod postremum est, subiectorum libertatem tueris, quae mor<t>alium usibus comparata simili quondam mortalitate soluenda sunt: in hoc certamine uita ipsa defenditur et quodammodo <de> sempiternae beatitudinis arce pugnatur.