Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quorsus haec? quia superest adhuc uobis Alexandrinae atque Antiochenae <et> aliarum ecclesiarum nullo modo neglegenda correctio, in quam si se cura clementiae uestrae demiserit, spes est, quo auctore bona cuncta credimus incipi, eodem celeriter auxiliatore compleri.

commendamus praeterea legatos (ab) apostolica sede directos et apud uestram fidem re<li>gionemque deponimus. quos ita perfectis omnibus pietas uestra dimittat, ut diuinis uestrisque beneficiis ad apostolicam sedem plenam referant de ecclesiarum omnium pace laetitiam.

quae scripta per Paulinum Romanae ecclesiae defensorem, famulum uestrae pietatis, ingerenda transmisimus. Data VII. Id. Iul. Eutharico < cons. >

(169.)

HORMISDA IOHANNI EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. Consideranti mihi tuae scripta caritatis, in quibus cum sede beati apostoli Petri unam tibi fidem esse professus es, prophetica libet exclamare licentia: ecce quam bonum et quam iocundum est habitare fratres in unum! neque enim refert, quam longinquis locorum spatiis diuidamur, quando iam deo auctore una fidei cohabitatione coniungimur.

nunc enim misericordia procurante diuina in unius corporis uultum dissipata olim Christi membra conueniunt et ab iniquissimis direpta latronibus annuntiata propheticis uocibus domini nostri redintegratur hereditas et uere in huius petrae fide, id est apostolorum principis firmitate, Orientalis ecclesiae fundamenta [*]( 19 Psalm. 132, 1 26 cf. Matth. 16, 18 ) [*]( 3 adhunc V, corr. 02 4 et add. Car. 5 quam V: qua Car. Thiel demiserit p: dimiserit F, immiserit Bar., <non> demieerit Thiel 8 <ab% add. Car. 9 regionemque V, corr. pJ Bar. 13 ingeneranda Y, corr. Car. 14 Iulii Car.: fet V Euthorico Y consule add. Car. ) [*]( 169. Dat. ut ep. 168. Edd. Car. 12 502; Collect. Concil.; BTA I 424; Tltiel 879; commemorat Bar. ad a. 519, 77. 20 est om. a cum Vulgata 21 loquorum V 25 annunciat apropheticis Y )

625
solidantur. quae cum facta tuis litteris indicentur, tempestiua exultatione dicendum est: quam speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona!

gratias igitur excellentissimae trinitati, quae consentientes in Christum ecclesiae ac rei publicae dedit esse rectores! enimuero magna rerum salus est, quotiens in fidei catholicae ueritate sacerdotes ac principes mens una conectit. hoc firmum pacis uinculum est, haec caelitus demissa societas; neque enim fas est, in quo uident concordare praepositos, aliud sentire subiectos.

an dubium est cuncta haec prouidentiam disposuisse unam : primum eum principem esse delectum, qui cum se hominum suscepisse uideret imperium, non se oblitus est deo esse subiectum: dehinc quod talem fraternitatem tuam ecclesiae suae praesulem dedit, quem non esset ambiguum cum sede nostra, id est apostolica, certam mansuramque fidei subiturum esse concordiam? etenim libello a nobis fidei libenter accepto, cum redintegrationis in Christo fueris auidus, numquam in praedestinatione diuina fuisse a nobis cognosceris alienus.