Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

hanc itaque gratulationis repletam pio uestro precem offerens apostolatui deprecor, uti pro meae flebilitatis exiguitate uestris piis precibus memores esse dignemini, domini sancti beati apostolici patres. Accepta XIII. Kal. Iul. per <Pullionem> Eutharico cons.

(167.) SUGGESTIO DIOSCORI DIACONI. PER PULLIONEM SUBDIACONUM.

Ineffabilis dei omnipotentis misericordia et pietas eius, quam super humanum genus clementer effundit, humanis uiribus aestimari non potest nec sermonibus explicari, sed sufficit eius tantum mirabilia deuotis sensibus admirari et scire omnia bona de eius tantum gratiae pendere remediis.

est ista cottidiana probatio; audacter tamen praesumo dicere, domine meus beatissime papa, quia praesens causa praeterita cuncta transcendit, quam deus uestris temporibus et meritis reseruauit.

quid in Aulona sit actum, quid Scampis, quid Lignido . fuerit secutum, anteriore significatione suggessi. ad Thessalonicam peruenimus. quas intentiones habuerimus cum episcopo Thessalonicensi et quae dicta fuerint uel etiam constituta, harum portitoris uiua insinuatione discetis; quod tamen non oportet praeterire silentio, insinuare non differo:

post multa certamina praefatus episcopus ratione conuictus libellum subscribere uoluit; sed quia episcopi, qui sub eius sunt ordinatione constituti, omnes non aderant, in praesenti hoc conuenit, hoc promisit, ut post dies sanctos uno ex nobis a sede Constantinopolitanae urbis directo congregatis episcopis, qui in eius sunt dioecesi constituti, libellum subscriberent. [*]( 1 repletum V, corr. o 4 K Iu* V per V: domino Car.; ego Pullionem inserui ) [*]( 167. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. P 493; Bar. ad a. 519, 42; Collect. Condl.; Thiel 858. 7 PVLLIONEKSSVBDIAC V 8 deo V, corr. 0 11 deuoti V, corr. 0 16 aula nasi tactum V, correxi: aulone sit actum Car. 17 Lignidi Bar. 18 ad o: a V thesalonicam Y 20 portitotoris V 25 unum V, corr. 02 26 constantinopolitana urbe V, corr. 0 27 dioecceai V )

619
quod cum dei adiutorio credimus esse complendum. haec sunt Thessalonicae constituta.

uestns orationibus commendati ad Constantinopolitanam peruenimus ciuitatem secunda feria hebdomadis authenticae. decimo ab urbe praedicta miliario sublimes et magnifici uiri nobis occurrerunt, inter quos sunt magister militum Uitalianus, Pompeius et Iustinianus; secuti sunt et alii senatores multique, < qui > catholicae fidei calore ac desiderio redintegrandae pacis ardebant. quid plura ? cum summis paene omnium gaudiis ingredimur ciuitatem.

alia die, quod est tertia feria, piissimi principis praesentamur aspectibus. cunctus illic aderat senatus, in quo conuentu erant et episcopi quattuor, quos episcopus Constantinopolitanus pro sua persona direxerat. obtulimus beatitudinis uestrae litteras, quas clementissimus princeps cum grandi reuerentia suscepit. dicta sunt, quae ante examinationem causae oportuit intimare; mox causa coepta est.

hortabatur nos clementissimus imperator hoc dicens: \'uidete ciuitatis huius episcopum et inuicem uobis pacifico ordine reddite rationem\'. nos e contra respondimus: \'quid imus ad episcopum certamina facere? domnus noster beatissimus papa Hormisda, qui nos direxit, non nobis praecepit certare. sed prae manibus habemus libellum, quem omnes episcopi uolentes sedi apostolicae reconciliari fecerunt: si praecipit pietas uestra, legatur, et si est in ipso, quod ignoretur aut uerum esse non creditur, dicant et tunc ostendimus nihil extra iudicium ecclesiasticum in eodem libello esse conscriptum, aut si illi possunt docere, quia non conuenit religioni catholicae, tunc nobis incumbit probare*.

relectus est libellus sub conspectu principis et senatus. nos statim subiunximus: \'dicant praesentes quattuor [*]( 4 ffx ebflis V, pro feria etiam infra compendium ff adhibens 7 multitfue <qui> scripsi: multique V, multi qui pJ 8 ac Bar.: in V 9 pura V, corr. a summis o2: sumus V 10 quod V: quae o 12 IIII V episcopos V, corr. p2 13 beatitudini V, corr. cod. Angelic. 16 caepta V 18 racione V, corr. o e Car.: et V 20 hormida V 24 credatur p or 25 ostendemas pJ 29 IIII V )

620
episcopi, qui adsunt pro persona Constantinopolitani episcopi, si haec, quae in libello leguntur, gestis ecclesiasticis minime continentur !* responderunt omnia uera esse.

post quae nos subiunximus: (domne imperator, et nobis grandem laborem episcopi abstulerunt et sibi conuenientem rem fecerunt dicere ueritatem). mox clementissimus imperator his, qui aderant, dixit episcopis: \'et si uera sunt, quare non facitis?\' similiter et aliquanti de ordine senatorio dixerunt: (nos laici sumus. dicitis haec uera esse: facite, et nos sequimur\'.

intermissa quarta feria episcopus Constantinopolitanus in palatio consuscepit a nobis libellum et inprimis quasi temptauit epistolam potius facere quam libellum. sed non post multa certamina hoc conuenit, prooemium modicum facere et subiungere mox libellum, quemadmodum uestra beatitudo dictauit. subscriptio ab eodem facta est libello conueniens, similiter et datarium, cuius exemplaria et graece et latine apostolatui uestro direximus.