Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO MEO SANCTISSIMO HORMISDAE PRIMAE ARCHIPONTIFICI ET PAPAE URBIS ROMAE IVSTINIANUS COMES. Uenerandae sanctitatis uestrae praedicatio regularum, quae Christo deo pro ecclesiarum pace et pro plebis concordia iugiter supplicat, quicquid nunc per beatissimos suos sacerdotes annuit pera. gendum, propitia diuinitate cuncta effectui sociata sunt nulla prorsus quorundam ualente discordia.

igitur uestris sacris orationibus ac praeceptionibus orthodoxorum fide muniti supplices petimus, uti pro sanctissimo Augusto nostro, totius fidei fautore, proque eius re publica, pro nobis quoque mandatorum uestrorum custodibus aeterno regi consueti impetrabiles preces offerre dignemini nosque uobis fideliter supplices uestris salutiferis rescriptionibus uisitare.

(163.) EXEMPLUM EPISTOLAE POMPEI.

DOMINO MEO BEATISSIMO ET APOSTOLICO PATRI HORMISDAE ARCHIEPISCOPO UNIUERSALI ECCLESIAE POMPEIUS. Sanctis beatitudinis uestrae precibus omnipotentis dei pietas exorata tantae nobis fidei principem condonare dignata est, ut religiosissimis clementiae eius meritis redintegratio pacis ecclesiasticae, quae uotis omnium fidelium poscebatur, iure uideatur esse collata. in cuius rei prouentu solidissima principatus sui fundamenta [*]( 162. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. I2 497; Bar. ad a. 519, 65; Collect. Concil.; Thiel 864. 3 prime Y: primo Car. arcbipontifici o: arclipontifico Y, archipontifico a 4 comes 〈salutem〉 a ueneranda V, corr. cod. Angelic. 9 ualentes Y, corr. 02 10 horthodoxorum V 11 uti Thiel: ut hi V, ut Bar. 13 imperabiles F, corr. Bar. 15 uisitari V, corr. p2 ) [*]( 168. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. I2 497; Bar. ad a. 519, 66; Collect. Concil.; Thiel 864. 19 uniuersalis temere o, cf. οἰϰουμενιϰψ̀ πατριάρχη̩ in titulis aliquot Iustiniani nouellarum 22 clencie Y. corr. a 23 posscebatur V 24 rei scripsi: regi V, regis o )

615
sancti spiritus operatione constituit, quae tantum robur obtinent stabilitatis inuictae, quantum actionis excellentia unica et admirabilis aestimatur.