Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

gaude itaque in domino gaudium tuae conueniens sanctitati et scribe ea, quae uestrum benignum animum decent, homo dei! nam, quae fuerant diuisa, coniuncta sunt et dispersa collecta sunt et. quae longe erant, sibi inuicem adunata sunt et, sicut oportet dicere et olim scripsi, utrasque ecclesias tam senioris quam nouae Romae unam esse euidenter intellegens et utriusque earum unam sedem recte esse definiens indiuisibilem adunationem et utriusque nostrum consonam confirmationem cum iudicii integritate cognosco.

unde rogo deum semper eam inseparabilem permanere orationibus sanctorum apostolorum et tuae precibus sanctitatis, per quas donari nobis et uniuerso mundo clementissimum et Christianissimum principem Iustinum et piissimam eius coniugem, nostram autem filiam, Eufimiam in pace multis temporibus comprecatur, per omnia beatissime et karissime frater.

gauisi igitur de praesentia reuerentissimorum episcoporum nec non et clericorum uestrorum gratias agimus, quoniam secundum petitionem nostram tales pacificos uiros et uestrae dignos sedis apostolicae destinastis regulam patrum sine confusione seruantes fidemque indiuisam custodientes. quorum amplectentes in omnibus mentem cuncta per eos ad satisfactionem uestrae egimus sanctitatis.

omnem in Christo fraternitatem, quae cum uestra sanctitate, ego quoque et mei plurimum salutamus. [*]( 3 cf. Regn. II 6, 14 4 cf. Act. 2, 46 sq. ) [*]( 1 non cnnctaui (==■ ftcunctaui) temptaui: nunciaui Yx festinaui Thiel 17 autem a man. post., cod. Angelic.: aut V 22 sedi V, corr. o 23 indiuisa V, corr. o £ 6 uestra <est> Car. )

614
(162.) EXEMPLUM EPISTOLAE IUSTINIANI.

DOMINO MEO SANCTISSIMO HORMISDAE PRIMAE ARCHIPONTIFICI ET PAPAE URBIS ROMAE IVSTINIANUS COMES. Uenerandae sanctitatis uestrae praedicatio regularum, quae Christo deo pro ecclesiarum pace et pro plebis concordia iugiter supplicat, quicquid nunc per beatissimos suos sacerdotes annuit pera. gendum, propitia diuinitate cuncta effectui sociata sunt nulla prorsus quorundam ualente discordia.

igitur uestris sacris orationibus ac praeceptionibus orthodoxorum fide muniti supplices petimus, uti pro sanctissimo Augusto nostro, totius fidei fautore, proque eius re publica, pro nobis quoque mandatorum uestrorum custodibus aeterno regi consueti impetrabiles preces offerre dignemini nosque uobis fideliter supplices uestris salutiferis rescriptionibus uisitare.

(163.) EXEMPLUM EPISTOLAE POMPEI.

DOMINO MEO BEATISSIMO ET APOSTOLICO PATRI HORMISDAE ARCHIEPISCOPO UNIUERSALI ECCLESIAE POMPEIUS. Sanctis beatitudinis uestrae precibus omnipotentis dei pietas exorata tantae nobis fidei principem condonare dignata est, ut religiosissimis clementiae eius meritis redintegratio pacis ecclesiasticae, quae uotis omnium fidelium poscebatur, iure uideatur esse collata. in cuius rei prouentu solidissima principatus sui fundamenta [*]( 162. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. I2 497; Bar. ad a. 519, 65; Collect. Concil.; Thiel 864. 3 prime Y: primo Car. arcbipontifici o: arclipontifico Y, archipontifico a 4 comes 〈salutem〉 a ueneranda V, corr. cod. Angelic. 9 ualentes Y, corr. 02 10 horthodoxorum V 11 uti Thiel: ut hi V, ut Bar. 13 imperabiles F, corr. Bar. 15 uisitari V, corr. p2 ) [*]( 168. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. I2 497; Bar. ad a. 519, 66; Collect. Concil.; Thiel 864. 19 uniuersalis temere o, cf. οἰϰουμενιϰψ̀ πατριάρχη̩ in titulis aliquot Iustiniani nouellarum 22 clencie Y. corr. a 23 posscebatur V 24 rei scripsi: regi V, regis o )

615
sancti spiritus operatione constituit, quae tantum robur obtinent stabilitatis inuictae, quantum actionis excellentia unica et admirabilis aestimatur.

et ideo reuerendam uestri pontificatus beatitudinem cultu reciprocantis alloquii salutantes quaesumus, ut magis magisque pro clementissimi atque inuictissimi domni nostri principis prosperitate orare dignemini, quatenus ineffabilis omnipotentis dei pietas sua dona, in quibus etiam fructus uestrae agricolationis exuberat, iustis gratiae opitulatione custodiat, nobis quoque filiis uestris spiritali uobis conglutinatis affectu, quos huius operis maxime semper sollicitudo constrinxit, suffragatrix intercessio sanctimonii pontificalis adsistat.

(164.) EXEMPLUM EPISTOLAE IULIANAE ANICIAE.

DOMINO BEATISSIMO PATRI HORMISDAE IULIANA ANICIA. Precibus uestrae beatitudinis aduentu legatorum principalis sedis apostolicae elisis erroribus haereticorum unitate fidei catholicae conuenimus, congr〈eg〉ati simul ad ubera materna ecclesiae in die sanctae resurrectionis.

quapropter stilo uenerationis alloquentes sanctitatem uestram admonemus, ut intimetis destinatis a uobis reuerentissimis uiris nullo modo abscedere, antequam, sicut peruideritis, ut oportet, firmentur ea, quae bene disposita sunt ab eis, ut amputatis omnibus reliquiis transiti erroris impendiis uestrae beatitudinis roborata unitas ad effectum perpetuum deducatur. [*]( 3 renerenda V 10 conclutinatos V, corr. Bar. 11 sanctimoniae p2 ) [*](164. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. P 498; Bar. ad a. 519, 68; Collect. Concil.; Thiel 866. 16 legatum V, corr. o 17 heretycoram V <in> unitate Car., <in> unitatem Bar. 18 Congrati V, corr. o2 22 praeuideritis Bar. firmetur V, corr. 0 24 transacti o )

616
(165.) EXEMPLUM EPISTOLAE ANASTASIAE.

DOMINO SANCTO ET BEATISSIMO PATRI PATRUM HORMISDAE ARCHIEPISCOPO UNIUERSALI ECCLESIAE ANASTASIA. Diuini muneris illuxisse nobis gratiam merito profitemur, apostolatus uestri reuerentiam in sancto corde nostri tenere memoriam paginali adsertione noscentes; ueraci namque spe confiditur supernae misericordiae propitiationem de pontificali intercessione subsistere, domine beatissime et apostolico honore suscipiende pater.

peruigiles uestrarum orationum excubiae et miranda uictoriosissimi principis fides splendore catholico semper irradians diu expetitam sacrosanctis ecclesiis concordiam pacis restituit, quam omnibus triumphis suis solidissime firmatis inuictum iure exultat praetulisse uexillum, ideoque illibata uestrae paternitatis sanctimonia pro incolomitate atque prosperitate praedicti domni nostri Augusti uota precesque omnipotenti deo offerre indesinenti continuatione persistat, ut ineffabilem tantorum bonorum gratiam, quam ipse piis eius sensibus inspirauit, ad futurae quoque beatitudinis profectum conseruare dignetur.

domno etiam lugali filio uestro et mihi peculiari cultrici uestrae cum subole, quam nobis dominus donare dignatus est, a uestro pontificatu oratio benigniter impendatur, cuius suffl\'ag<at)ione diuini fauoris protectio nobis clementer adspiret. [*](165. Dat. ut ep. 160. Edd. Car. P. 498; Bar. ad a. 519, 69; Collect. Concil., - Thiel 865. 4 uniuersalis 0, sed cf. ad p. 614, 19 6 reuerencia V, corr. ps 7 confidimus Bar. 11 splenderae Y, corr. 02 13 solidissim§ V 14 praetulisse ttcripsi: praecolisse V, praecoluiase Car., quo recepto inuicto .. ueiillo Thiel 18 tatorum y, corr. a . 23 suffragatione scripsi: sufragione V, suffragio p faboris V )

617
(166.) EXEMPLUM (EPISTOLAE) THEODORITI EPISCOPI LIGNIDENSIS.

DOMINO SANCTO BEATO PRAEDICABILI ET ADORANDO APOSTOLICO PATRI HORMISDAE PAPAE URBIS ROMAE HUMILIS FAMULUS TUUS THEODORITUS. Meae quidem exiguitatis non esset tam magna praesumere et ad uestrum pium et sanctum apostolatum pusilli sermone praesentes paruulas destinare paginas. sed quia pro insita uobis humanitate, pio propitiationis animo omnia nutu diuinitatis protegere constituti, lucidum diem et totius festiuitatis repletum omni reddidistis mundo et omnia uestris praedicandis precibus ad pristinum unitatis reuocastis statum et in unum concordare uel subiugare uestris praedicabilibus et adorandis meritis annuistis:

ideoque, etsi meis obrutus iniquitatibus et ab eis undique oppressus, ex ipsis recreatus infernis recurrente ad gloriosa uestigia uestra confamulo meo uiro religioso Pullione usurpaui me tam per eum quam etiam his paruulis et exiguis uestris praedicandis et adorandis repraesentare uestigiis, diuinum omnibus uiribus exorans fauorem et clara uoce cum omnibus omnino cantans: gloria inexcelsis deo etin terra pax et in hominibus bonae uoluntatis,

qui pro sua incomprehensibili pietate uestris mirificis precibus omnia illuminauit et liberauit et lucidum et totius festiuitatis repletum diem in toto orbe uestris deo dignis precibus praestitit et ab omni iniquitate exiguit et omnem nodum colligationis absoluit et omnem semitam aperuit. [*]( 20 Luc. 2, 14 ) [*]( 166. Dat. a. 519 mense Maio, per Pullionem; accept. ut ep. 160. Edd. Car. P 499; Bar. ad a. 519, 40; Collect. Concil.; Thiel 854. 2 epistolae add. edit. reg. (cf. Indicem generalem editum in Proleg. cap. I) LITANIDENSIS V, corr. Binius 4 orinigde V 6 et (ante sanctum) mipra linea add. V 9 constituti F: constitui a, constituistis Car., consuenistis Bar. 13 ideoque] per anacoluthiam, quasi praecessisset sententia primaria 17 eiiguis <chartis:\' Bar. 18 repraesentare Thiel: me repraesentare V 19 eiortans F, corr. Thiel faborem V canans F, corr. man. rec. a: canens o 21 incomprehensibile V 22 libaft a: libfL F 24 exiguit F: eripuit 02 25 collegacionis F )

618

hanc itaque gratulationis repletam pio uestro precem offerens apostolatui deprecor, uti pro meae flebilitatis exiguitate uestris piis precibus memores esse dignemini, domini sancti beati apostolici patres. Accepta XIII. Kal. Iul. per <Pullionem> Eutharico cons.