Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

gaude itaque in domino gaudium tuae conueniens sanctitati et scribe ea, quae uestrum benignum animum decent, homo dei! nam, quae fuerant diuisa, coniuncta sunt et dispersa collecta sunt et. quae longe erant, sibi inuicem adunata sunt et, sicut oportet dicere et olim scripsi, utrasque ecclesias tam senioris quam nouae Romae unam esse euidenter intellegens et utriusque earum unam sedem recte esse definiens indiuisibilem adunationem et utriusque nostrum consonam confirmationem cum iudicii integritate cognosco.

unde rogo deum semper eam inseparabilem permanere orationibus sanctorum apostolorum et tuae precibus sanctitatis, per quas donari nobis et uniuerso mundo clementissimum et Christianissimum principem Iustinum et piissimam eius coniugem, nostram autem filiam, Eufimiam in pace multis temporibus comprecatur, per omnia beatissime et karissime frater.