Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Cum deo propitio partes Orientales fueritis ingressi, si qui episcopi uobis occurrerint et libellum, cuius continentiam percepistis, a se subscriptum offerre uoluerint, suscipite eisque praebete sanctae communionis consortium.

si uero occurrentes episcopi eo, quo superius diximus, ordine profiteri noluerint, a uobis equidem sub sacerdotali affectione tractentur, sed neque uobis sit cum his mensa communis neque ab his uel uictualia praesumatis accipere nisi tantum subuectionem, si causa poposcerit, et hospitalitatem, ne credant se omnino fastidiose despectos.

cum autem Constantinopolim deo iuuante ueneritis, in ea succedite, quam imperator praebuerit, mansione et nullum ad salutationem uestram prius permittatis accedere exceptis his, quos ipse miserit imperator aut quos nostrae communionis esse cognoscitis, donec ipsum principem uideatis.

cui praesentati salutantes litteras nostras offerte, suggerentes magnum nos de eius imperio gaudium percepisse et nimium gratulari, quod eum deus omnipotens ad hoc iuxta eius sacras litteras * *, ut secundum ea, quae sunt ab apostolicae sedis [*]( 138. Indiculus datus Germano Iohanni etc. cum epp. 148-150, 152, 153, 155-157 a. 519 medio uel extremo mense Ian. urbem relinquentibus. Edd. Car. P 482; Bar. ad a. 519, 3; Collect. Concil.; BTA I 415; Thiel 838. 9 INDILUCULUX V, corr. os ACCIPERUNT V 15 tranctentur V 18 ospitalitate V, corr. 0 19 diapectoa V 20 mansione fort. ras. ex mansionfi corr. V 21 permitatis V 26 hoc <eueIit> iuxta Bar.; ego lacunam post litteras indicaui 27 eaque V )

606
constituta praesulibus, deo auctore et regno eius adnitente ecclesiarum et pax et unitas <tantis> temporibus desiderata proueniat.

qui si uos hortatus fuerit, ut Constantinopolitanum uideatis episcopum, intimate uos praefinita habere, quae etiam ab eis saepe sint cognita: quae ab uniuersis episcopis catholicam communionem amplectentibus professio debeat celebrari. haec si episcopus Constantinopolitamus implere paratus est, ei gratanter occurrimus; si uero sedis apostolicae adhortationem sequi contemnit, quid necesse est, ut ad occasionem contentionis salutatio nostra proficiat, quibus non est disputationis aut certaminis causa <in> mandatis?

si uero imperator sibi aperiri uoluerit, quid sit quod ab episcopo fieri postuletis, formam libelli, quam portatis, ostendite.