Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nobis una causae sollicitudo, una custodia est ita pacem cupere, ut sic religionis, sic uenerabilium patrum constituta seruentur; quoniam quae inter se consona credulitate non discrepant, aequum est, ut simili obseruatione subsistant.

sed cur diutius immoramur? scis [*]( 3 ioLs V, corr. 0 5 fabor V secundum a: fecundum ut uidetur V ) [*](150. Dat. ut ep. 148. Edil. Car. 12 485; Bar. ad a. 519, 18; Collect. Concil.; BTA I 418; Thiel 845. 8 IONANXI V 11 ac o1: hac V 14 adhuctacius V, sed t in 1 correcta uidetur repetita ratione o1: repetitacione V 15 dissceritur V 18 seper V uotum V, corr. Car. 19 uestra V, corr. 02 20 ut p2: et V 21 intemeratae Bar. 28 scis o2: sis V )

599
ipse, unitatis causa quid exigat; scis ipse, qua uia ad beati Petri apostoli debeas uenire consortium. habes itineris tui ducem, quem te iam sequi asseris, Chalcedone habitum pro religione conuentum. iam te quoque, quod idem amplecti testatus es, beati Leonis redeuntem dogma comitabitur.

haec si placent, Acacii defensio damnati non placeat: hoc est, quod boni studii a perfectione uota suspendit. sic sunt enim illa aduersum dei et legis eius inimicos uenerabilium patrum congregatione disposita, ut quisquis eos communione sequeretur, iam tunc latam subiret in sua damnatione sententiam. non sunt igitur noua, quae constanter exsequimur, sed temporibus illis facta iudicia iusta patrum constitutione seruamus.

hortamur itaque, frater, et mentem tuam dei nostri misericordia adiuuante pulsamus, ut ab omni te haereticorum contagione Acacium cum sequacibus suis condemnando disiungens una nobiscum dominici corporis participatione pascaris. si nobiscum uniuersa praedicas, cur nobiscum non uniuersa condemnas? tunc enim nobiscum, quae ueneramur, amplecteris, si nobiscum, quae detestamur, horrueris. pax integra nescit aliquam habere distantiam et unius dei uera esse non potest nisi in confessionis unitate cultura.