Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quis non intellegat simulate dici \'sanctorum patrum sequimur dogmata sed non diligimus facta; quae a sancta synodo Chalcedonensi constituta sunt et quae beati Leonis epistola continet, fouemus ue<ne>ramur amplectimur, sed Acacio, qui damnatorum communionem secutus est, impendimus uota\'?

sed quid opus est de iudicatis rebus uerba facere, cum nos hortari tantummodo deceat, ut expressa superius simulatione summota sub omni puritate pacem debeant, a quibus haec dicuntur, optare? apud uos mihi est omnis deprecationis causa, imperator egregie: uos his ac talibus religiosi operis resistite uiuacitate; uobis imminet, ut qui ecclesiasticae concordiae habuistis in priuata uita desiderium, sub principatu detis effectum.

non fuit, quo magis gratiae uestrae cumulus accederet, quam quod uobis diuinitus datum est, ut quod semper uoluistis fieri, per uos ad terminum possit adduci, nec breue specimen circa uos gratiae diuinitatis effulsit, quibus datur posse facere, quod semper optastis. quapropter quoniam uobis tantae causae titulum uidetis esse seruatum, remouete quicquid ambiguum remansisse creditur ad plenitudinem gaudiorum.

nos enim qua decuit affectione per Gratum u. 8., cui pro moderatione sui congrue sensimus [*]( 2 ostis V seruescat V, corr. a <et> cura edit. reg., <ut> cum Thiel 3 tarditate V, corr. p 5 desistas F, corr. Thiel 6 sequentur V, corr. ps adstricta Bcripsi: adscripta F 13 ueramur Y, corr. 0 14 Acacio Bar.: acacii V communione F, corr. o impedimus F, corr. Bar. 19 agregie F 20 uiuaciuitate F, corr. p2 22 effectu F, corr. 0 27 causag Y 28 remansise F 30 congrue Y )

598
officium legationis iniunctum, litteris uestri principatus acceptis causae magnitudini conuenientes destinauimus uiros Germanum et Iohannem episcopos et Blandum presbyterum nec non et Felicem diaconum, per quos si, quemadmodum praesumimus, serenitatis uestrae fauor arriserit, secundum quae mandata sunt ecclesiarum adunatione generalitatis possint uota firmari.

(150.)

HORMISDA IOHANNI EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. Reddidimus quidem, frater, congruum litteris tuis sub ecclesiastica libertate responsum et, quid in his gratulati fuerimus insertum, quid taciturnitate praeteritum, euidenter expressimus, ac licet cuncta sensibus tuis nunc crebra legatio, nunc uSu in ecclesia diuturnae conuersationis tuae uetustas infuderit, iuuat tamen adhuc latius aperire nostrum repetita <ra>tione consilium, quia tunc bene de fidei firmitate disseritur, quando simplicibus uerbis conciliandae pacis cupiditas explicatur.

t desideria quippe tua, quibus te ad ecclesiasticam testaris festinare concordiam, ut haberent partes illae, semper optauimus nec sola uotorum ambitione contenti usi etiam precibus sumus. uestro sunt haec et mundi testimonio roborata, quae loquimur, quia ut catholicae unitatis reparatio fiat, auctoritatem nostram intemerata fidei integritate submittimus. inclinet orationibus nostris aurem suam diuina miseratio, ut quod creditis postulandum, sequamini et ametis oblatum.