Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quis non intellegat simulate dici \'sanctorum patrum sequimur dogmata sed non diligimus facta; quae a sancta synodo Chalcedonensi constituta sunt et quae beati Leonis epistola continet, fouemus ue<ne>ramur amplectimur, sed Acacio, qui damnatorum communionem secutus est, impendimus uota\'?

sed quid opus est de iudicatis rebus uerba facere, cum nos hortari tantummodo deceat, ut expressa superius simulatione summota sub omni puritate pacem debeant, a quibus haec dicuntur, optare? apud uos mihi est omnis deprecationis causa, imperator egregie: uos his ac talibus religiosi operis resistite uiuacitate; uobis imminet, ut qui ecclesiasticae concordiae habuistis in priuata uita desiderium, sub principatu detis effectum.

non fuit, quo magis gratiae uestrae cumulus accederet, quam quod uobis diuinitus datum est, ut quod semper uoluistis fieri, per uos ad terminum possit adduci, nec breue specimen circa uos gratiae diuinitatis effulsit, quibus datur posse facere, quod semper optastis. quapropter quoniam uobis tantae causae titulum uidetis esse seruatum, remouete quicquid ambiguum remansisse creditur ad plenitudinem gaudiorum.

nos enim qua decuit affectione per Gratum u. 8., cui pro moderatione sui congrue sensimus [*]( 2 ostis V seruescat V, corr. a <et> cura edit. reg., <ut> cum Thiel 3 tarditate V, corr. p 5 desistas F, corr. Thiel 6 sequentur V, corr. ps adstricta Bcripsi: adscripta F 13 ueramur Y, corr. 0 14 Acacio Bar.: acacii V communione F, corr. o impedimus F, corr. Bar. 19 agregie F 20 uiuaciuitate F, corr. p2 22 effectu F, corr. 0 27 causag Y 28 remansise F 30 congrue Y )

598
officium legationis iniunctum, litteris uestri principatus acceptis causae magnitudini conuenientes destinauimus uiros Germanum et Iohannem episcopos et Blandum presbyterum nec non et Felicem diaconum, per quos si, quemadmodum praesumimus, serenitatis uestrae fauor arriserit, secundum quae mandata sunt ecclesiarum adunatione generalitatis possint uota firmari.