Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
EXEMPLUM RELATIONIS IOHANNIS EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI. DOMINO MEO ET PER OMNIA DEI AMATORI SANCTISSIMO FRATRI ET COMMINISTRO HORMISDAE IOHANNES IN DOMINO SALUTEM. Saluto uestram sanctitatem, karissime in Christo frater, et salutans praedico, quoniam recta fides salua est et caritas fraternitatis firmata est. hoc deus solus potens per studium Christianorum et piissimorum imperatorum fieri uoluit. scribere igitur apostolice et rescripta suscipere fraterne dei amore dignemini.
ego enim inquisibili ratione doctrinam sanctorum apostolorum secundum traditionem sanctorum patrum tenens similiter honorem consubstantiali et per omnia sanctae trinitati offero, sicut in Nicaea trecentorum decem et octo coetus promulgauit et in Constantinopoli centum quinquaginta conuentus firmauit et in Ephesena < CC > concursio firmauit et in Chalcedone conuentus catholicus signauit.
hanc ergo fidem usque ad ultimum anhelitum per gratias custodiens spiritalibus amplexibus tam uestram sanctitatem quam et orthodoxas ecclesias animo [*]( 146. Dat. (simul cum epp. 143 et 147) a. 518 die 7 Sept., aecept. die 20 Dec., per Gratum. Edd. Car. P 479; Bar. ad a. 518, 72; Collect. Concil.; Thiel 832. 4 CONSTANTINOPOLI V 9 hoc] hoc (= bęc ?) Y 10 ipperatorum Y 11 susscipere V amari V, corr. p1 12 racioni V, corr. Car. 15 nichea V 16 constantinopoll V a ) [*]( . LX. V, eorr. Car. 17 epheaena (sc. synodo, cf. p. 653, 14 et 18) a: phetaena V cc inaerui concnrsio V: co Car., concursus ducen- Cft torum Thiel 18 catholicuB temptaui calcius V, DCXXX Car., sexcentorum triginta patrum Bar. signauit a recte intellegens correctionem codicis V (cf. libellum monachorum aynodo Constantinopolitanae a. 536 obla- s tum apud Mansium VIII 1052 C): firmauit Y (i. e. gnauit corr. ex firmauit), firmauit a4 cum codd. recentioribus 19 anelitum V gratias V: gratiam dei Bar. ampleximus V, corr. Bar. 20 orhtodoiis F, corr. o2 <ex) animo Bar. ) [*]( XXXV pM. S. ) [*]( 88 )
Tantum ad satisfaciendum scripsimus, ut et uenerabile nomen sanctae recordationis Leonis quondam facti urbis Romae archiepiscopi in sacris diptychis tempore consecrationis propter concordiam affigeretur et uestrum benedictum nomen similiter in diptychis praedicetur.