Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quid igitur facere debeant et litteris nostris et libelli, quem direximus. serie continetur. haec si deo nostro et clementia uestra adiuuante suscipiunt et sequuntur, poterit ad eam, quam maximo desideramus ardore, perueniri concordiam.

filius praeterea noster u. s. Gratus sacri consistorii comes et magister scrinii memoriae, ostendit in se uestrum allegationis suae maturitate iudicium; cuius mora sensibus uestris eo referente melius asseretur.

(145.)

HORMISDA IOHANNI EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO. Spiritale gaudium directis caritas tua significauit affatibus dicendo, ut catholicae religionis disciplina ordinem suum uestris partibus deo nostro iuuante receperit.

haec esse beneficia misericordiae supernae quia dubitet? haec uenerabilis principis tropheis adiungi quis ambigat? quia maior ei de hac pace quam de quibuslibet proeliis triumphus acquiritur. istius laboris gloria nescit occasum, quia ubi deus recte colitur, numquam aduersariorum crescit iniquitas.

dilectionis tuae confessionem gratanter accepimus, per quam sanctae synodi comprobantur, [*]( 1 dudum <ut> oJ 2 exortatio V 3 haec V: fort. hoc 4 dicimoa V, corr. p2 6 refuit V, corr. p2 uel ut V, coniunxit cod. Angelic. ) [*]( 14a. Dat. (simul cum ep. 144) a. 519 initio menais Ianuarii, per Gratum; respondet epistulae 146. Edd. Car. h 480; Bar. ad a. 518, 79; Collect. Concil.; BTA 1 410; Thiel 836. 17 docendo Bar. dissciplina V 18 partibus Coust.: pastoribus V 19 do (pro do) V reciperint V, con\'. Bar. 20 quis dubitet haec bis V. dittographiam del. p 22 triarophos hac quiritur VI corr. 0 23 occasu V, corr. 0 24 cresit V confessione V, corr. 0 25 qua V corr. o gynodus V, corr. pa )

590
inter quas instauratione constitutorum omnium Chalcedonense concilium praedicastis, et catholicorum numero adiungi desiderans sancti papae Leonis in diptychis nomen asseueras scriptum.