Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

cessent, qui paci eius obsistunt: quiescant, qui in forma pastorum conantur gregem Christi dispergere! istorum correctio uires uestri firmat imperii, quia ubi deus recte colitur, aduersitas non habebit effectum. hanc gratulationis paginam per Alexandrum u. s.

non omisimus destinare, sperantes cum dei nostri adiutorio per Gratum u. s. filium nostrum de singulis, quae ad unitatem ecclesiae pertinent, nos clementiae uestrae praebituros esse responsum.

(143.)

IUTINUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Iohannes uir beatissimus, huius regiae urbis antistes, et ceteri uiri religiosi episcopi de diuersis locis et ciuitatibus hic reperti nostram serenitatem docuerunt pro concordia ueram et orthodoxam fidem colentium proque unitate uenerabilium eius ecclesiarum litteras tuae sanctitati offerendas confecisse ac magnopere postularunt nostras etiam epistolares paginas super hoc ad eam emanare.