Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

IUSTINUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Dei beneficia licet multis, maxime tamen summis pontificibus conuenit indicare. proinde sanctitati uestrae per has sacras declaramus epistolas, quod primum quidem inseparabilis trinitatis fauore, deinde amplissimorum procerum sacri nostri palatii et sanctissimi senatus nec non electione fortissimi exercitus ad imperium nos licet nolentes ac recusantes electos fuisse atque firmatos.

precamur proinde, ut sanctis orationibus uestris diuinae potentiae supplicetis, quatenus initia nostri roborentur imperii. hoc enim et nos sperare et uos decet implere. Data Kal. Aug. Constantinop. Magno u. c. cons.

(142.)

HORMISDA IUSTINO AUGUSTO. Uenerabilis regni uestri primitiis, fili gloriosissime, loco muneris gratulationem suam catholica transmittit ecclesia, per quos se post tantam discordiae fatigationem requiem pacis inuenire confidit. nec est dubium ideo ad rerum summam caelesti uos prouidentia peruenisse, ut tantis temporibus impacta religioni in Orientis partibus aboleatur iniuria.

debitas beato Petro apostolo imperii uestri primitias red<di)distis, quas hac ratione deuote suscepimus, quia ecclesiarum per uos proxime futuram credimus sine dubitatione concordiam. deus, qui pietatis uestrae sensibus alloquendi nos uota concessit, ipse circa sincerum religionis [*](141. Dat. a. 518 die 1. Aug., per Alexandrum. Edd. Car. 12 477; Bar. ad a. 518, 67; Collect. Concil.; Thiel 830. 2 AG V 3 sumis V. corr. 0 indicare ex iudicare ut uidetur corr. V: indicari a 4 per as V 7 fortissimi scripsi: formissimi V, firmissimi o2 excercitus Y 12 uoc cofis Y ) [*](142. Dat. a. 518 mense Octobri uel Nouembri per Alexandrum ; respondet epistulae 141. Edd. Car. 11 477; Bar. ad a. 518, 68: mi Oollect. Concil.; BTA I 834; Thiel 834. 14 princiis Y 16 quos V: quas Car. 18 caelestibus prouidentiam Y, corr. p2 21 reddistis V, corr. 0 23 piaetatis V )

587
suae cultum praestabit, sicut optamus, affectum.

significastis nolentibus et recusantibus uobis imperii pondus impositum: qua ratione electos uos caelesti constat esse iudicio secundum apostolum dicentem: non est potestas nisi a deo; quae autem <sunt>, a deo ordinatae sunt. superest ut a deo electi, sicut et credimus, ecclesiae, quam laborare cernitis, manus uestrae solatia porrigatis.

cessent, qui paci eius obsistunt: quiescant, qui in forma pastorum conantur gregem Christi dispergere! istorum correctio uires uestri firmat imperii, quia ubi deus recte colitur, aduersitas non habebit effectum. hanc gratulationis paginam per Alexandrum u. s.

non omisimus destinare, sperantes cum dei nostri adiutorio per Gratum u. s. filium nostrum de singulis, quae ad unitatem ecclesiae pertinent, nos clementiae uestrae praebituros esse responsum.

(143.)

IUTINUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Iohannes uir beatissimus, huius regiae urbis antistes, et ceteri uiri religiosi episcopi de diuersis locis et ciuitatibus hic reperti nostram serenitatem docuerunt pro concordia ueram et orthodoxam fidem colentium proque unitate uenerabilium eius ecclesiarum litteras tuae sanctitati offerendas confecisse ac magnopere postularunt nostras etiam epistolares paginas super hoc ad eam emanare.