Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
his interfecta sunt Eutychetis et Nestorii uenena conciliis, qui aduersum dominicae dispensationis salubre mysterium dum contraria inter se disputatione nituntur, sub quadam sacrilegii aequalitate consentiunt, sententiis dispares et impietate concordes: quorum alter nolens Mariam uirginem dei esse genetricem in domino nostro quae unita sunt diuidit, alter dum conuenientium naturarum propria et certa confundit, mysterium nostrae redemptionis extinguit, alter Fotini sectam, alter Manetis insaniam impia cognatione contingens.
aduersum hos, dilectissimi fratres, prouisa remedia illa animi uirtute defendite, qua in labefactionem eorum uidetis haereticos impietate pugnare. non sit pigra ueritatis adsertio. quo studio oportet salutem diligi, cum uideatis perditionem mortiferam sic amari? pudeat segniter adseri ueritatis leges, cum tam pertinaciter defendantur errores.
et auctores quidem inuentionum malarum, quae praediximus, synodica constituta iustis condemnationibus insequuntur; sed nos, etiam sequaces eorum ut declinetis, pariter admonemus. quos apostolica sedes et deprehendit pares auctoribus suis et coniunxit addictis: Dioscorum et Timotheum parricidam, Petrum Alexandrinum, Acacium Constantinopolitanum cum sequacibus suis, Antiochenum quoque Petrum praedicto similem sicut errore sic nomine, sed et [*](1 sq. cf. Cor. I 3, 11 sqq. ) [*]( 1 apostolum B ipse decepit B 2 ligna aut fenum B col* legendas B 3 snperhedificare V: superhedicare B is V eutycetis V, eutichetis B 5 dispensatione mituntur B 8 unitas B diuidunt B 9 propriae certa B confudit Y 10 nostrae V: non B redemptio B foteni B, foniti V 11 insania B contagione B 13 qua V: quia B hereticos V: erit his hos B 14 nun om. B 15 perdictionem V mortyferam B, mortifera V 16 pudeat V: cur pudeat B signiter aseri B ueritis V legis B tam om. B et fort. delendum est 17 defendatur (sic) coir. tx defendatis B erroris B 18 istis B 19 inaecuntur B noa V 20 sedis B 21 deprehendct B autoribus B cooiuncxit V 22 tymotheum V 23 constantinupolitanam B con V antyochenum V 24 praedictio B )
generalis mandati salubritate uos moneo: quicquid aduersum regulas patrum de quibuslibet commentariis profertur, abicite. nullus uos incongruentibus praeceptis aut nouis moueat institutis: si enim mundani sunt, ecclesias tenere non possunt, quia eis conuenit magis discere quam docere. nefas enim altaribus piis peregrina inferre libamina, quia certos religiosis disciplinis terminos deus inter ipsa quoque cultus sui praescripsit initia. inter Leuitas et populum suum diuisit officium; alia est potestas hominum, alia ministeria sacerdotum. incitauit potius dominum quam placauit. qui externum ignem in diuinis adytis sacrorum temerator inuexit.
quis est, qui sibi in alienis institutis iubendi auctoritatem possit adsumere, cum non sit ambiguum offerentem honorem debitum pro sola officii praesumptione punitum? in regia Ozias reuerentia et administratione permanserat, si monitus tantae districtionis exemplo a [*]( 14 sq. cf. Leuit. 10, 1 sq. 19 cf. Paralip. II 26, 16 sqq. ) [*]( 1 uerum B xenia hieropolite B ieropolitem V 2 eadease V. aedisse B petrus V 3 perditione B: dampnacione V damnandus V dum B: cum V 4 inuolbunt B 5 docendos B 6 generalitatis V mandatis salubritatibus B uos om. B aduer regulas B 8 moneat B 9 post enim inserit qui V man. 2 mundani V man. 2: mundana VB ecclesia tenore non posslllll (ss ex n corr.) B 10 magis conuenit trsp. B discere BV man. 2: dicere V man. 1 post nefas add. est V man. 2 11 liuamina B dissciplinis V: disciplinos R 12 cultus V: a cultis B perscripsit B 13 offocium B 14 incitauit ex incitabit corr. V man. 2 15 deum B quam BV man. 2: Ofn. V man. 1 placauit ex placabit corr. V man. 2: placuit B in om. V aditis B: adistis V 16 teuerator B qui BV man. 2: om. V man. 1 17 adsamere V 18 offerentem scripsi: offerentis YB per sola offici B 19 in B: ut ut uid. V odias B administaa cione V 20 permanserat B, permanserit V man. 1: permansiset (!) V man. 2 a B V man. 1: ac V man. 2 )
quod si sunt, quae religionis aliquo colore concepta sint, uires habere nequeunt. quae tantis auctoritatibus reluctantur. clamat Paulus apostolus: licet nos aut angelus de caelo euangelizet uobis, praeterquam quod euangelizauimus uobis uobis, anathema sit. nec semel hoc dixisse sufficit; repetit salubre mandatum: sicut praediximus. et nunc iterum dico: si quis nobis euangelizauerit praeter id quod accepistis, anathema sit. seruet ergo latam pro fidei conseruatione sententiam, quisquis apostolicam sequitur disciplinam.