Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
qui autem sint isti et qui hos aduersum nos armauerit, audistis utique, beatissimi: Seuerus ille et Petrus, qui numquam in Christiano numero reputati sunt, qui per singulos dies sanctam Chalcedonensem synodum sanctissimumque et beatissimum patrem nostrum Leonem publico anathemate impetentes, qui iudicium dei nihil existimantes et colendos canones sanctorum patrum conculcantes, episcopos quidem principali potentia facientes exhiberi et nos cogentes illudere praedictam sanctam synodum suppliciis inaestimabilibus affligentes.
unde et quidam eorum iniectas plagas minime sustinentes de hoc transierunt et nostrorum uero non exigua multitudo perempta est. euntibus namque nobis ad mandram domni Simeonis pro causa ecclesiae insidiati sunt nobis in itinere praedictis coinquinati et superuenientes occiderunt ex nobis trecentos quinquaginta uiros, quosdam autem uulnera-. [*]( 4 Rom. 8, 18 ) [*]( 2 ac moniti scripsi: admoniti V 4 condignae Bar. cum Vulgata passiones ex passionis V 7 medium V, corr. 02 nos V: uos et Car., nobis Thiel uestrum sanctum angelum V, correxi 9 misericordes V, corr. 02 dissipat V, corr. 02 12 hos p: os V armauerit V (et hie et p. 567, 9 tacite notatur imperator): armauerint 02 15 chalcedonencem V 16 impetunt et deinceps faciunt .. affligunt reponenda censet Thiel 21 quidem V in ectas V, corr. 0 22 hoc <saeculo> Car. 23 parempta V, corr. o 25 quoinquinanti V, corr. o )
ad singula autem delatae uestram beatitudinem instruent chartae a uenerabilibus fratribus Iohanne et Sergio, quos miseramus Constantinopolim putantes uindictam fieri de his, quae commissa sunt. sed eos nec uerbo dignatus est sed etiam cum grandi contumelia expulit comminatus eis, qui ista porrigerent. unde hinc est nos uel sero cognoscere, quoniam tota prauitas et audacia talium malorum aduersus ecclesias facta ipsius immissione composita est.
deprecamur ergo, beatissimi, supplicantes et rogantes, ut exsurgatis cum feruore et zelo et condoleatis iuste pro corpore laniato (nam caput estis omnium) et uindicetis fidem contemptam, canones conculcatos, patres blasphematos et talem synodum anathemate impetitam.
nobis a deo data est potestas et auctoritas ligare et soluere. non opus habent, qui sani sunt, medico sed male habentes. exsurgite, patres sancti, uenientes adsaluandos nos! imitatores estote domini Christi, qui de caelis super terram aduenit quaerere errantem ouem, Petrum illum principem apostolorum, cuius sedem ornatis, et Paulum, qui est uas electionis, qui circumeuntes orbem terrarum illuminauerunt. nam uulnera magna maioribus indigent adiumentis.
mercennarii pastores uidentes lupos aduenientes aduersus oues dimittent eas dissipari ab illis, uobis autem ueris pastoribus et doctoribus, quibus cura pro salute ouium commissa est, occurrit [*]( 17 cf. Matth. 16, 19 18 Matth. 9, 12 24 sq. cf. Ioh. 10, 12 ) [*]( 1 alteria V 2 perimerunt V 3 immitentes V 4 huiusmodi per estiferos V, correxi: <per> huiusmodi pestiferos Thiel 5 dilate V, corr. Car.: delatae <ad> Bar. 8 his Car.: is V 9 est <imperator> Bar., sed monachi fortaase consulto paulo obscurius loquuntur (cf. ad 566, 12) 11 audacia V, corr p2 15 capud V est is V, corr. Car. 18 medicos V, corr. o* 20 immitatores V 21 illum <respicite> Bar., at fortasse habemus anacoluthiam pergentis quasi praecessisset imitamini pricipem V 25 dimittunt Car. 27 ante ouium del. omnium V man. 1 )