Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
ipse enim per propriam passionem omnia Adam peccata mundauit et haec fuit negotiatio humilitatis ipsius, ut et praefatum et omnes patres liberaret ex seruitute peccati, uoluntarie personam senii suscipiens. nam beatus Paulus apostolus docuit nos scribens ad Romanos: regnauit mors ab Adam usque ad Moysen et in eos, qui non peccauerunt.
ex quo est uniuersitati quodammodo declaratum ex generali dispositione siue mirabilibus specialia quoque exempla debere suscipere semel tanta magnae legis iussione [*]( 8 cf. Cor. II 6, 15 23 cf. Philipp. 2, 7 24 Rom. 5, 14 ) [*]( 2 ut autem cum V, eorr. pa 4 euticetem V 8 hereafii V, hereamus o 9 credimus V, correxi\' ) [*]( 188. Dat. a. 517 die 11 Iul. Edd. Car. P 470; Bar. ad a. 517, ^ 48; Collect. Coneil.; Thiel 813. AG ORBISDAK V 19 abetur V 20 propriam o: priam V 22 praefactum V patres V: fratres Car. 27 quoque (qq) V: quaeque o. quemque Thiel 28 iussione Car.: inssionis V )
uerum si, sicut aliqui nituntur ostendere, certi ex ipsis apostolis tam piam doctrinam per inoboedientiam implere dissimulant, ignoramus, ubi magisterium misericordis domini et magni dei nobis possit occurrere.
nos autem non ea credimus ratione, ut immisericordes esse putemus, qui misericordiam didicerunt, sed postulationem nostram a praesenti tempore taciturnitate comprimi(mu )8, inrationabile iudicantes illis precum adhibere bonitatem, qui rogari se nolint contumaciter respuentes. iniuriari enim et adnullari sustinere possumus, iuberi non possumus. Data V. Id. Iul. Constantinopoli Anastasio et Agapito u. c. conss.