Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quae ideo scriptis aestimauimus indenda praesentibus, ut sicut sortem nos conuenit dolere pereuntium, ita laetemur pariter de salute remeantium et ut fideles constituti ab eis longius instruantur, qua uirus eorum sollicitudine debeat effugi, quos et a suis uideant tam iusta detestatione uitari.
et nos quidem dispensationis nostrae memores necesse est eos repetitae legationis officio conuenire, quo affectu saluationis suae, si respectu dei, si rationis intuitu non mouentur, saltem pulsantibus importune et pertinaciter acquiescant et aut ad rectam uiam declinatis erroribus reuertantur aut propter impaenitens cor ab omnibus inexcusabiles indicentur, qui et moniti totiens in perfidiae obstinatione persistunt.
uos orate et nobiscum ad deum preces et nota coniungite, ut per opem misericordiae eius nostra actio laborans pro catholicae fidei stabilitate promoueat, immaculatos [*]( 1 hylliriis Y: Illyricis o 5 tracum Y. 8 yllaricus V, illyricus o panonię Y 11 commune V, corr. 02 14 depromta Y quae id efficeret scrxpsi: que idgfficeret V sed postea ide erasum est, quae efficeret a, qua efficeret Peiper, qua fidem efficeret (uel faceret) Hartel 17 peuncium expeuncium V 18 Cnstituti Y 19 debeant V, corr. 01 assuis V, eorr. o uideat V, corr. Bar. Sirm. 22 quo Bar.: quod V, quod si Strm.2, qui Hartel salucionis V, corr. Car.: salutis p2 29 promoueatur Bull. Taur. )
instructionis autem uestrae interesse cre<di>dimus, ut ea, quae apud nos a Nicopolitanis uel Dardanis acta sunt, uel quo in communionem ordine sint recepti, uobis nota faceremus ipsarum lectione chartarum. Data XV. Kal. Mart. Agapito cons.
ANASTASIUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Etsi magnum aliquid taciturnitas iudicatur, tamen necessarium est admirantes dei misericordiam assidue frequentare sermonem, et quia initium fidei, quam nos dominus et deus saluator noster Iesus Christus docuit, in remissione peccatorum praecellit, nulli habetur ignotum.
ipse enim per propriam passionem omnia Adam peccata mundauit et haec fuit negotiatio humilitatis ipsius, ut et praefatum et omnes patres liberaret ex seruitute peccati, uoluntarie personam senii suscipiens. nam beatus Paulus apostolus docuit nos scribens ad Romanos: regnauit mors ab Adam usque ad Moysen et in eos, qui non peccauerunt.