Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

at nos, quod debueras primus adsumere, credebamus te sequi saltem post aliena exempla potuisse. non sufficit in lapsibus mora, nisi ad reprehensionis cumulum circa eos quoque, qui ad uiam redeunt, accedat inuidia? quid aliud quam beati Petri, quod sine impietate dici non potest, ipsum quod a domino datum est nomen oderunt, qui eos, qui ad sedis ipsius altaria confugiunt, insequuntur?

quo pudore, rogo, priuilegia circa te orum manere desideras, quorum mandata non seruas, et reuerentiam, quam non exhibes fidei, cupis tibi sub ecclesiastica potestate deferri ? si in isdem uestigiis, quibus catholici nituntur, insisteres, insectationem tamen proximi uitare deberes sciens secundum domini nostri et saluatoris, quae colimus, instituta eum, qui scandalizauerit unum de minimis. obnoxium magnis esse peccatis.

ubi est, domine, humilitas, quam sub occasione discipulorum tuorum certantium de loci qualitate docuisti? tu ostendis illum esse maximum, qui exhibere studuerit se pusillum. respice de caelo et uide, uisita uineam te cultore plantatam, intende circa mandata tua minimos et circa ambitum honoris elatos!

cur recentia cupitis et prisca deseritis, circa summa desides et parua curantes? nonne hoc est rerum uilia decimare et legis praecepta contemnere? seruate illa, quae deo congruunt, et facile ea, quae sunt ab hominibus, subsequuntur.