Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde, frater karissime, praesentibus hortamur alloquiis, ut in ea constantia, qua electus es, perseueres et augmenta probabilibus initiis subministres, quia bonum opus, praecipue quod ad doctrinam fidei pertinet, nisi semper creuerit, uidetur imminui, et si tribulatio mundana contigerit, ante oculos nostros futura praemia ponentes apostolica nos admonitione consolemur dicentes: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur < in) nobis.

meliora tamen speramus, quia deus, qui per beatum apostolum dixit: qui uos non dimisit temptari super quod potestis, ipse pro sua pietate, quos suos elegit esse, et de laqueis aduersariorum sicut semper eripiet.

libellum dilectionis tuae de confessione rectae fidei [*]( 19 Rom. 8, 18 22 Cor. I 10, 13 ) [*]( 2 hisdem Y sita Y, corr. Thiel ) [*]( 131. Dat. (simul cum epp. 126. 128-130, 132) a. 517 die 3 Apr. per Ennodium etc. Edd. Car. 12 466; Bar. ad a. 517, 27; Collect. Concil.; BTA I 401; Thiel 805. 6 HORMIS V 7 sq. tramitemque V, corr. 02 9 persolumus V, corr. 0 11 are>tributionis Car. 13 fratres karissiini Y, corr. p2 14 electus V: exorsus Bar. 18 occulos V 9 consolemur Thiel: consulimur V, consolamur pa 20 gloria Y, corr. 0 21 in addidi secundum Vulgatam, cf. p. 550. 25 23 ipsa V, corr. 02 per sua pietate Y, corr. 0 25 eripi. et Y, corr. p2 )

553
per legatos nostros remeantes accepimus et in eo sinceritatem tuae fraternitatis agnouimus, quia, quod recte credit, sub adtestatio<ne> publica praedicare non distulit. Data III. Nonas April. Agapito <cons.>

(132.)

HORMISDA CLERO POPULO ET MONACHIS ORTHODOXIS CONSTANTINOPOLI CONSISTENTIBUS. Si is, qui calicem aquae frigidae mandata euangelica secutus optulerit, mercedem boni propositi ipso domino, qui haec docuit, restituente consequitur, nonne qui tanto populo fidelium ueritatem annuntiare distulerit, iuste poenam damnationis incurrit?