Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
haec scientes, karissimi fratres, fidei uestrae tenete constantiam et ipsa etiam, si inciderint, militantia meritis uestris amate pericula. annuntiate, quae colitis, et participate etiam per uniuersum orbem mandata euangelica, quae tenetis. supra stipendia uestra correctio quoque uobis adscribatur aliena.
inter peccatorum enumerationem, quibus sibi diuinam gratiam plenus spiritu dei propheta conciliat, inter ea, quibus misericordiam, qua conseruetur, exorat, docere se iniquos uias domini et conuersionem per se fieri praedicat impiorum. beati, quibus uita innocenter acta dat praemium; beati, per quos aliis quoque praestatur exemplum.
et nos quidem, quantum in nobis est, nec sollicitudine nec labore cessamus, ut humilitatem, quam nos dominus noster docuit, imitati, quae saluti eorum conueniunt, postulemus, ut dispensationis mihi creditae dum agnoscitur cura, probentur officia. nam repetita uice Ennodium atque Peregrinum fratres et coepiscopos nostros mandata legatione direximus rationem adhortationes preces lacrimas [*]( 3 eq. cf. Luc. 10, 7 14 cf. Cor. I 11, 19 22 Psalm. 50, 15 ) [*]( 3 <uoti> opulenta Car. 6 gradum V, corr. 02 9 miles .. meretur Car. 12 lauare V, corr. o 19 peccatorum V: ceterorum o2 21 misericordia V, corr. pJ 28 disspensacionis V 29 repecita V )