Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde et aspectu interiore uos intuens ad desiderium colloquendi uobiscum promptus adsnrgo, ut et dilectionem circa deum uestram litterario sermone remunerer et spem paginali adhortatione confirmem atque ita his, cum quibus mihi est consortium sanctae communionis, iucundum reddam testimonium caritatis. non enim sufficit animo meo de nobis esse securum, nisi ostendero illum quoque, quo uos complector, affectum. siquidem declarat se non ex iudicio odisse a dei dilectione diuisos, qui potest non amare coniunctos.

benedico igitur deum, dum feruorem fidei uestrae inter procellas uarias et tempestatum aduersa considero. uos quoque ut super his pietatem eius glorificetis, uberiore exultatione suadeo, qui electorum suorum mentes quo acceptiores sibi reddat, examinat et licet cognitos sibi quibusdam tamen difficultatibus probat, ut iustitiam quoque inesse dono, quod largitur, ostendat. atque ideo pertinaciter bono uos conuenit imminere proposito nec in uia, quae ducit ad caeli regna, deficere.

qui intuetur dominici munera non aestimanda promissi, nullius potest respectum habere periculi. non enim frangit consideratio praesentium malorum, nisi futurorum bonorum uincat obliuio, quando omnem amaritudinem laboris excludit, qui dulcedinem spei, quae expectatur, ammiserit. quae enim difficultas beatitudini par est aut quae condignae praemiis passiones ad futuram scilicet gloriam, quae in nobis apostolo annuntiante reuelabitur?