Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

largam scientiam decet esse doctorum. non amat fides Christiana secretum; quam quisque in augmenta non effundit, abscondit. per uniuersas gentes uerbi praedicatio mandatur apostolis, et quam excusabiliter hoc quisquam potest sibi tacere commissis? quid prodest cuilibet paternarum reuerentiam seruare regularum, si concuti haec ab aliis, si sine honore tractari patienter accipiat?

mfirmum ostendit affectum, qui quod diligit non tuetur. incursantur passim sancta a perfidis constituta et rediuiua subinde de compressis excessibus resurgit improbitas. quemadmodum, rogo, pietatem in deum probat, qui tam nefanda dissimulat?

recordemur, qua catholicorum frequentia sacerdotum illa, quibus nitimur, celebrata didicerimus esse concilia! quantos nec debilitas impediuit nec senectus onerosa tardauit? exigua uisa sunt spatiosarum interualla regionum et labores ipsi pro quadam consolatione iucundi, dum spiritu sanctarum congregationum regente sapientiam aera aetas, quod seruaret, acciperet.

et haec insectantibus impiis post damnatam in radice perfidiam tacet, qui scit sibi esse mandatum: exalta uocem tuam, qui euangelizas Ierusalem; exalta, noli timere!? [*]( 5 cf. Matth. 25, 30 13 cf. Matth. 28, 19 29 Eaai. 40, 9 ) [*]( 3 obscuram V, corr. 02 8 is Bcripsi: es V, ille Bar., om. 0 12 quisquia p2 13 non effundit p5: ineffundit V 18 effectum V, corr. ps 19 compressis et excessibus V, corr. p2 23 didiceremus V )

549
nonne hoc ante oculos habens discipulum ita gentium doctor instituit, ut oportune inoportune euangelizare non cesset. admonens: adtende tibi et doctrinae, insta in illis; hoc enim faciens et te ipsum saluum facies eteos qui te audiunt?

ergo uel propheticis stimulis excitati uel normis apostolicae eruditionis instructi curam salutaris praedicationis adsumite, diligite et uindicate sententias probatas piis, infidelibus inimicas et ad petram, supra quam est fundata ecclesia, reuertentes apud illorum etiam uos patrum spiritus, quorum ueneranda constituta improbe labefactantur, absoluite, aestimantes, cum dominus ad illud quod expectatur examen aduenerit, qualis apostolis creditus, qualis aliquorum temptantium dubitatione compertus, qualis angelo praenuntiante promissus, utrum ab illis melius sit argui an cum eorum cohorte coniungi, utrum talem qualis uidebitur aut qualis ab impiis negatur dominum confiteri.