Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ergo uel propheticis stimulis excitati uel normis apostolicae eruditionis instructi curam salutaris praedicationis adsumite, diligite et uindicate sententias probatas piis, infidelibus inimicas et ad petram, supra quam est fundata ecclesia, reuertentes apud illorum etiam uos patrum spiritus, quorum ueneranda constituta improbe labefactantur, absoluite, aestimantes, cum dominus ad illud quod expectatur examen aduenerit, qualis apostolis creditus, qualis aliquorum temptantium dubitatione compertus, qualis angelo praenuntiante promissus, utrum ab illis melius sit argui an cum eorum cohorte coniungi, utrum talem qualis uidebitur aut qualis ab impiis negatur dominum confiteri.

nil uos retrahat a salute; uelocibus ad uiam redite uestigiis. lapsus ruentem non grauat, si resurgat. larga est dominicae doctrina clementiae; noxia sunt erroris uincla, dum retinent. odit iustitia pertinaces, fouet clementia corrigentes. Data III. Nonas Apriles Agapito cons.

(130.)

HORMISDA EPISCOPIS ORTHODOXIS. Est quidem fidelium speciale solatium deus nec umquam inter quaelibet dura deficiunt, qui se ad eum toto mentis studio contulerunt. uerumtamen hoc uotum proposito uestro debere me fateor, ut sicut exulto [*]( 2 Timoth. II 4, 2 3 Timotb. I 4, 16 ) [*]( 1 haec Thiel disscipulum V 2 importune Car. cum Vulgata 4 faciens p: facies V 5 proptheticis V 6 normis os: nols V, monitis p2 7 sentecias V 16 retraat V 20 Data terno nonas ajrfis V ) [*]( 180. Dat. (simul cum epp. 126, 128, 129, 131, 132) a. 517 die 3 Apr. per Ennodium etc. Edd. Car. P 465; Bar. ad a. 517, 21; Colkct. Concil.; BTA I 399; Thiel 803. 23 KOKKISDA V, corr. a IJPO Y, corr. 0 25 ueruntamen V )

550
de sinceritate fidei uestrae, ita de firmitate merear gaudere constantiae.

unde et aspectu interiore uos intuens ad desiderium colloquendi uobiscum promptus adsnrgo, ut et dilectionem circa deum uestram litterario sermone remunerer et spem paginali adhortatione confirmem atque ita his, cum quibus mihi est consortium sanctae communionis, iucundum reddam testimonium caritatis. non enim sufficit animo meo de nobis esse securum, nisi ostendero illum quoque, quo uos complector, affectum. siquidem declarat se non ex iudicio odisse a dei dilectione diuisos, qui potest non amare coniunctos.