Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

cum omnibus etiam orthodosis impiissimos Nestorium atque Eutychetem uitamus pariter et horremus eorum condemnantes et anathematizantes et personas et dogmata detestabilibus sacrilegiis comparanda, qui dispensationem diuinam et humanae remedia infirmitatis similiter aut nescire uoluerunt aut cognita blasphemare.

tale igitur circa fidem clementiae nostrae propositum summus deus ab exordio uitae sensibus nostris immisit, unde et imperium nostrum credimus [*]( 7 cf. Philipp. 2, 7 9 Act. 3, 14 sq. 11 Philipp. 2, 8 18 Psalm. 21, 11 22 loh. 19, 37 ) [*]( 8 scusciperet V 13 carna V, corr. a 14 et 16 omousion V 16 praeter V: propter Bar. 17 proclatnus V, corr. Bar.: prodamus o 24 entychentem V, corr. o orremus V )

539
custodiri.

miramur autem, quam ob rem de beatissimis patribus, qui in Chalcedona conuenerunt, aliqua nobis scribere uoluistis, dum ea, quae ab his fuerant constituta, decessorum nostrorum multiplicibus decretis confirmata monstrantur et cum nec alia synodus facta fuerit, per quam, quae ab illa disposita sunt, redderentur infirma, nec lex a nobis processerit, cuius nouitate statuta praefati episcopalis concilii soluerentur, maxime cum ipsa synodus dixerit anathema esse debere, quicumque aliam fidem, quam apud Nicaeam trecenti <decem> et octo uenerabiles patres constituerunt, docere uel Immutare uoluerit.

ad hoc etiam eos, quos superius comprehendimus, id est Nestorium et Eutychetem, damnauerunt, quos nos quoque damnamus. nam pro hac causa attestantur nobis etiam diuinae litterae ad Alexandriam non semel sed multotiens destinatae, per quas obiurgauimus, cur sibi non arbitrarentur posse sufficere directam fidei doctrinam recedentes ab anathemate Chalcedonensis synodi uel uenerandae memoriae Leonis episcopi.