Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
sed ne me, fratres karissimi, licet apud ndeles magna sit, spiritali tamen uos solum credatis confirmatione solari, a prouidendis pro uestra tribulatione remediis, quantum in homine esse potuit, non quieui. nam per legatos ad Orientis principem destinatos et Thessalonicensem episcopum, ut ab insectatione uestra cessaret, admonui et prorogatis paginis, ut imperatori supplicaretur, iniunxi.
haec quantum ad praesentia sunt prouisa; sed illa, quae ad spem futuram pertinent, haec sunt potius mentibus intuenda. sane hoc me fateor fuisse miratum, quod inter allegationes angustiarum religiosae prudentiae uestrae haec potuit cura subripere, ut <a> me sub consultationis colore dirigendi ad Thessalonicensem episcopum solitas litteras licentia posceretur. egone huius rei auctor existerem. quam si inscio me cognoscerem factam esse, culparem? absit ista peruersitas!
audite apostolicam uocem sed personae meae conuenienter aptandam: si quae destruxi, haec iterum reaedifico, praeuaricatorem me constituo. nolite, obsecro, ad euitata uix redire contagia nec pedes luto, quo tenebantur, auulsos patiamini male rursus immergi. sinite oblitterata esse transacta. nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno dei.
impediuntur a processu propositi itineris, qui reflexis oculis respiciunt, quod relinquunt. non amant ecclesiasticae disciplinae eos, in quibus remanet memoria ulla perfidiae; totos ab errantibus oportet abscidi, quia in tantum detestabiles aestimantur ad spreta redeuntes, ut beatus apostolus Petrus melius illis esse praedicauerit, ut non [*]( 2 Matth. 5, 10 18 Gal. 2, 18 22 Luc. 9, 62 29 Petro H 2, 21 ) [*]( 4 sq. solari a Thiel: solaria V 13 snbrepere 02 a add. pa 14 consolacionis V, corr. Thiel 16 quam o: qua V insio V, corr. o 17 abscit V 22 immergit V, corr. 0 25 relinguunt V, corr. 0 26 ęcclesia stice Y (etiam a, quod moneo contra Thielium) 28 ad o: a V )