Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

propter quae, dilectissimi fratres, ab eorum innodatione soluentes uelut regionem quandam pestiferam relinquentes seruemus apostolicam disciplinam; saluti nostrae omni diligentia et sollicitudine prouidentes ea cura nefandi Nestorii declinemus errores, qua Eutychetis impia inuenta persequimur. maxime enim nunc religiosae fidei dogmata diuerso incursu horum, qui praedicti sunt, incursantur insidiis, scelestis pro ratione temporum sua argumenta nectentibus, si quo modo possint innocentium uiis fraudem suae impietatis inserere, atque ideo sicut docti nummularii et prudenter instructi ab improbandis laudata separantes talenti uobis crediti poteritis multiplicare substantiam.

haec, dilectissimi fratres, scripsimus plenae caritatis impulsu, quia et spem fidei uestrae primum de dei dono, deinde et fratris nostri Iohannis, qui uobis praesidet, professione praesumpsimus, qua nominatim omnes, quos apostolica et generalis catholicorum condemnat ecclesia, execrabiles sibi esse declarauit.

quod uos quoque in litteris uestris oportuit euidenter exprimere nec arbitrari posse sufficere sub tantis praesertim insidiis callidorum, quos uiritim et singulos insecrari conuenit atque damnari, sub quadam generali eos damnatione concludere. diligentem quaerunt uulnera antiqua medicinam nec abundans esse creditur, [*]( 2 sententiam p 4 anthiocia V 5 commune V, corr. p2 6 oatiliter Y thyriam V 8 inodacione V 9 reliquentes V 10 dissiplinam V 13 religise V, corr. Car.: religiosa Bar. 14 insidiis V: insidiose istis Coust. 15 posint V, corr. a 17 prudentes V, corr. Bar. 18 laudanda p 22 praesumsimus V 25 suficere V 26 substantis V, corr. o2 27 insectari o Bar. damnare Bar. )

532
quicquid pro integritate fidei et stabilitate religionis adhibetur.

. unde libellum cum litteris misimus, cui uos subscriptiones proprias < oportet > inserere, ut fides uestra, quam directa per Rufinum diaconem scripta testantur, apud nos fiat huius quoque repetitionis adiectione manifestior. Data XVII. Kal. Decembr. Petro cons.

(121.)

HORMISDA IOHANNI EPISCOPO NICOPOLITANO. PER PULLIONEM SUBDIACONUM. Litterarum, quas direxisti, series et expositio tuae fidei conueniens sedis apostolicae iudiciis nostros animos releuauit. tot incitati gaudiis contenti non fuimus, nisi per Pullionem subdiaconum ecclesiae Romanae, quid plenius circa uos ageretur, cuperemus agnoscere, magnopere quia in relatione episcoporum sub ordinatione caritatis tuae degentium non uniuersa, quae ad ecclesiastica constituta pertinent, sicut in uestra, leguntur euidenter expressa.

unde et pro nostra sollicitudine et illorum integra nobiscum coniunctione libellum direximus, in quo eos oportet debere subscribere, quia et omnes sacerdotes uestrarum partium, qui ad sedis apostolicae commu<nio>nem reuersi sunt, in eadem professione subscripserunt.

ista caritas, ista communis salutis excitauit ambitio: quod credo et fraternitatem uestram gratanter accipere, quia ubi de animarum salute res geritur, studii tui uel intentionis debes operam commodare, ut antecedendo fructum de tali possis laude percipere.