Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

si dixerit (hoc tantum est, quod in litteris continetur; possunt enim et mandatis alia nuntiari, tunc respondes \'absit a conscientia nostra! nobis non est talis consuetudo: nos pro dei causa uenimus et in deum commissuri sumus ? simplex est sancti papae legatio et omnibus nota ipsa eius petitio, ipsae preces, ut constituta patrum non corrumpantur, ut haeretici de ecclesiis remoueantur. praeter ista legatio nostra nil continet\'.

si dixerit \'inde et ad synodum inuitaui sanctum papam, ut si est aliquid ambiguum, tolleretur e medio\', respondendum est \'agimus deo gratias et pietati uestrae, quia hunc uos affectum et animum habere cognoscimus, ut ea, quae a patribus constituta sunt, generalitas seruet, quia tunc uera et sancta unitas potest esse inter ecclesias Christi, si uos deo iuuante hoc, quod decessores uestri Marcianus et Leo custodierunt, eligitis esse seruandum\'. si ille dixerit \'et quae sunt ista, quae dicis?

\', respondes \'ut synodus Chalcedonensis et epistolae sancti papae Leonis, quae scriptae sunt contra haereticos Nestorium et Eutychen et Dioscorum, nullatenus corrumpantur\'.

si dixerit lnos synodum Chalcedonensem et epistolas papae Leonis et recipimus et tenemus\', uos mox gratias agite et pectus eius osculamini clementiae dicentes \'modo cognouimus deum nobis esse propitium, quando praestare talia festinatis, quia ista est fides catholica, ista est, quam praedicauerunt apostoli, sine qua [*]( 23 elegitis V, corr. p: elegeritis Car. 26 eutichen V 28 recepitnus Bar. 30 clementiae oln. Bar. 31 praestare scripsi: festiare V, facere o )

516
nullus esse potest orthodoxus, ista, <quain> debet sacerdotum generalitas tenere et praedicando seruare\'.

si dixerit \'orthodoxi sunt episcopi, de constitutis patrum non recedunt\', respondes \'ergo si constituta patrum seruantur et in nullo corrumpitur, quod in sancto Calcedonensi concilio firmatum est, quae causa est tantum inter ecclesias partium istarum esse discordiae uel quae causa facit in uno Orientis episcopos

non sentire?\' si dixerit \'quieti erant episcopi, nulla inter ipsos discordia uersabatur: decessor sancti papae animos eorum missis litteris excitauit et ad confusionem sollicitando perduxit\', respondendum \'litteras, quas sanctae memoriae papa Symmachus destinauit, prae manibus habemus: si extra haec, quae pietas uestra dixit, hoc est "Calcedonense concilium sequor, epistolas papae Leonis admitto", aliud quicquam continent nisi exhortationem, ut ista seruentur, uerum est, quia per ipsum est generata confusio; at si hoc continetur in litteris, quod et pater uester sperat et pietas uestra consentit, quid ille fecit, quod in eum uideatur esse culpa-

bile?\' his adicite preces et lacrimas rogantes \'domine imperator, considerate deum, ponite ante oculos uestros futurum eius iudicium! sancti patres, qui ista constituerunt, beati apostoli Petri fidem secuti sunt, per quam aedificata est ecclesia Christi\'.

si dixerit imperator lquod me uultis per secutionem facere, habeo; ecce mihi communicate, qui synodum Calcedonensem recipio et epistolas papae Leonis amplector; nunc communicate mihi!\', respondendum est \'quo ordine pietas uestra communicari sibi desiderat? nec nos praedicantem ista pietatem uestram uitamus, quod scimus deum timere, et gaudemus, quia gratum uobis est patrum constituta seruare. [*]( 1 ista <quam-. scripsi: ista V, istam Bar. 6 tantum .. discordia V, ne corr. oJ: tantam.. diseordiam p 8 sentire 0: sentire V 12 symachus V 18 eum V: eo Bar. 23 quod Bar.: quid V per secutionem (aut persecutionem) F: per locutionem Bar., prosecutionem persolutionem idem in margine 24 habeo Thiel: abeo r, habete Bar. 25 calcedonense V 29 nobis V, corr. Bar. )

517
fiducialiter ergo rogamus, ut per uos in unitatem reuertatur ecclesia, sciant omues episcopi uoluntatem uestram et quia synodum Calcedonensem et epistolas papae Leonis seruatis uel sedis apostolicae constituta\'.

si dixerit, quo ordine facienda sint haec, se debere cognoscere, iterum preces adhibete cum humilitate dicentes \'pater uester scripsit episcopis generaliter: iungite his litteris sacras uestras significantes hoc uos uindicare, quod et sedes apostolica praedicat, et tunc, qui sunt orthodoxi, de unitate sedis apostolicae minime separantur et, qui his sunt contrarii, cognoscuntur. quibus ordinatis paratus est pater uester, si opus fuerit, suam accommodare praesentiam et, quicquid expedit, seruatis patrum constitutis pro integritate ecclesiae non negare\'.