Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

et post susceptas litteras et relectas adicitis nam et ad Uitalianum famulum uestrum misit litteras, quia accepta a pietate uestra, sicut ipse scripsit, licentia suos ad patrem uestrum sanctum papam homines destinauit. sed quia iustum erat, ut prius ad dementiam uestram dirigeret, hoc fecit, ut uobis iubentibus atque ordinantibus ad eum scripta, quae detulimus, deo propitio perferamus').

si imperator petierit epistolas a nobis [*]( 2 retinere V, corr. pJ 7 uideritis o: uideretis ut uidetur corr. ex uideritis V 8 ut Hartel: at V, ac ut uid. a\\ aut o2 noluerint V, corr. p 9 quid Bar. 12 salutat <uos> Bar. intercessionibus 02 15 elegeretis V, corr. o: elegeritis Car. 19 respondete Bar. eodem modo etiam aliis locis infra imperatiuum ternere intrudens 20 agit (sc papa) scripsi: aget V, agent o, agunt o2 21 agnoscetis o 24 quia V: qui Bar. 29 a nobis Bar., sed a uobis coniungi potest cum petierit )

515
ad Uitalianum directas, sic respondendum est \'non hoc nobis pater uester sanctus papa praecepit nec sine iussione ipsius aliquid possumus facere; tamen ut sciatis simplicitatem litterarum, quia nil aliud habent nisi preces ad pietatem uestram directas, ut adcommodetis animum uestrum pro unitate ecclesiae, iungite nobiscum personam, qua praesente traditae a nobis litterae relegantur\\ si uero dixerit imperator eas se debere relegere, respondes iam te suggessisse iussum tibi a sancto papa non fuisse.

si dixerit (hoc tantum est, quod in litteris continetur; possunt enim et mandatis alia nuntiari, tunc respondes \'absit a conscientia nostra! nobis non est talis consuetudo: nos pro dei causa uenimus et in deum commissuri sumus ? simplex est sancti papae legatio et omnibus nota ipsa eius petitio, ipsae preces, ut constituta patrum non corrumpantur, ut haeretici de ecclesiis remoueantur. praeter ista legatio nostra nil continet\'.