Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

si dixerit imperator lquod me uultis per secutionem facere, habeo; ecce mihi communicate, qui synodum Calcedonensem recipio et epistolas papae Leonis amplector; nunc communicate mihi!\', respondendum est \'quo ordine pietas uestra communicari sibi desiderat? nec nos praedicantem ista pietatem uestram uitamus, quod scimus deum timere, et gaudemus, quia gratum uobis est patrum constituta seruare. [*]( 1 ista <quam-. scripsi: ista V, istam Bar. 6 tantum .. discordia V, ne corr. oJ: tantam.. diseordiam p 8 sentire 0: sentire V 12 symachus V 18 eum V: eo Bar. 23 quod Bar.: quid V per secutionem (aut persecutionem) F: per locutionem Bar., prosecutionem persolutionem idem in margine 24 habeo Thiel: abeo r, habete Bar. 25 calcedonense V 29 nobis V, corr. Bar. )

517
fiducialiter ergo rogamus, ut per uos in unitatem reuertatur ecclesia, sciant omues episcopi uoluntatem uestram et quia synodum Calcedonensem et epistolas papae Leonis seruatis uel sedis apostolicae constituta\'.

si dixerit, quo ordine facienda sint haec, se debere cognoscere, iterum preces adhibete cum humilitate dicentes \'pater uester scripsit episcopis generaliter: iungite his litteris sacras uestras significantes hoc uos uindicare, quod et sedes apostolica praedicat, et tunc, qui sunt orthodoxi, de unitate sedis apostolicae minime separantur et, qui his sunt contrarii, cognoscuntur. quibus ordinatis paratus est pater uester, si opus fuerit, suam accommodare praesentiam et, quicquid expedit, seruatis patrum constitutis pro integritate ecclesiae non negare\'.

si dixerit imperator lbene ista; suscipite iterum nostrae ciuitatis episcopum!\', iterum preces adiungite humiliter dicentes \'domine imperator, pacem uenimus cum dei adiutorio uobis adnitentibus et praestantibus facere et intentionem sopire in ciuitate uestra. de duabus est personis intentio: ista causa proprium cursum habet. generalitas episcoporum primitus ordinetur, fiat una communio catholica, et sequenti loco de istis uel si qui sunt alii extra ecclesias suas tunc diligentius potest causa cognosci\'.

si dixerit imperator *de Macedonio dicitis, intellego subtilitatem uestram: haereticus est; nulla ratione reuocari potest\', respondes \'nos, domne imperator, nullum personaliter uindicamus, et si pietas uestra considerat, magis pro anima uestra et opinione loquimur, ut sit discussio et, si haereticus est, iudicio cognoscatur et non sub opinione orthodoxi iniuste dicatur oppressus\'. si dixerit imperator \'quid uultis, modo dicite!

de synodo Calcedonensi dicetis et de epistolis papae Leonis? ecce qui est ciuitatis episcopus, ad ista consentit\', respondendum est \'si ista custodit, in examinatione causae eum [*]( 1 unitate V, corr. p Bar. 8 sedis V et V: ut Thiel 9 aeparentnr 02 Thiel 10 cognoscuntur scripsi: cognoscantur V 11 acommodare V 14 suscipite interim Bar. 19 primitus bis V 22 machedonio V 24 indicamus Car. 30 \\istius * ciuitatis Bar. )

518
iuuare plus poterunt; et quia seruo uestro Uitaliano magistro militum talem dedistis licentiam, ut [si] speraret a beatissimo papa, ut pro talibus causis, apud eum discussionem causae, his personis, quibus de loco potest esse intentio, integra uniuersa seruentur\'.