Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

si dixerit \'orthodoxi sunt episcopi, de constitutis patrum non recedunt\', respondes \'ergo si constituta patrum seruantur et in nullo corrumpitur, quod in sancto Calcedonensi concilio firmatum est, quae causa est tantum inter ecclesias partium istarum esse discordiae uel quae causa facit in uno Orientis episcopos

non sentire?\' si dixerit \'quieti erant episcopi, nulla inter ipsos discordia uersabatur: decessor sancti papae animos eorum missis litteris excitauit et ad confusionem sollicitando perduxit\', respondendum \'litteras, quas sanctae memoriae papa Symmachus destinauit, prae manibus habemus: si extra haec, quae pietas uestra dixit, hoc est "Calcedonense concilium sequor, epistolas papae Leonis admitto", aliud quicquam continent nisi exhortationem, ut ista seruentur, uerum est, quia per ipsum est generata confusio; at si hoc continetur in litteris, quod et pater uester sperat et pietas uestra consentit, quid ille fecit, quod in eum uideatur esse culpa-

bile?\' his adicite preces et lacrimas rogantes \'domine imperator, considerate deum, ponite ante oculos uestros futurum eius iudicium! sancti patres, qui ista constituerunt, beati apostoli Petri fidem secuti sunt, per quam aedificata est ecclesia Christi\'.