Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

numquam in sanctarum ecclesiarum memoria Dioscori, participis Eutychetis, Timothei et Petri parricidarum commemoratio reuiuescat; seruetur ab omnibus suspiciendae Calcedonensis synodi deo per uos operante definitio; Acacius Petri tenebrarum filii communione pollutus habeat participes, quos delegit, qui etiam inter suos excessus nec de Petro Antiocheno et complicibus eius nitidum se esse perpessus est; cessent maledicta piis sanctae [*]( 4 Ioh. 19, 37 12 Luc. 24, 38 sq. ) [*]( 1 hebitudo V, corr. Car.: habitudo p 5 pupugerunt o2: pugnauerunt V 9 ut scripsi: in V Iii praecedentem Car. 18 dominum a 21 sicuti V, corr. Bar. 24 scarum V 27 suscipiendae 0 )

513
recordationis papae Leonis ingesta dogmatibus, quae solos quidem illo in suis manente puniunt irrogantes.

in his, quae praefati sumus, sollicitudinem uestri aduocamus imperii: poterit enim pietas uestra hoc custodiens apices et sceptra sua post multos annos ad alium saeculum possidere translata.

suscipite preces nostras per Ennodium atque Fortunatum fratres et coepiscopos nostros nec non Uenantium presbyterum atque Uitalem diaconum uel Hilarum notarium filios nostros, quorum apud nos fides in dei timore studiumque perclaruit, pro uestro amore transmissas et placidam uice nostra supplicantibus conscientiam commodate!

speramus enim et de deo habentes fiduciam pollicemur studia, quae a uobis uerae religioni impensa fuerint, sine retributione et praemio non futura. Data 111. Id. Aug. Florentio u. c. cons.

(116.) INDICULUS QVI DATUS EST ENNODIO ET FORTUNATO EPISCOPIS UBNANTIO PRESBVTERO UITALI DIACONO ET HILARO NOTARIO.

Cum dei adiutorio et orationibus apostolorum uenientes in partes Graeciarum, si episcopi uoluerint occurrere, in qua decet eos ueneratione suscipite, et si uoluerint successionem parare, nolite spernere. ne indicetur a laicis nullam uos cum ipsis habere uelle concordiam.

si uero ad conuiuium uos rogare uoluerint, blanda excusatione eos declinate dicentes \'orate, ut primum illam mysticam mensam mereamur habere communem, et tunc erit uobis ista iucundior\'.

uictualia uero uel si qua alia offerre uoluerint, excepta tamen subuectione, si causa poposcerit, nolite suscipere sed taliter excusate nihil deesse dicentes, sperantes etiam, ut animos suos uobis [*]( 5 alium V: aliud Bar. possideret V, corr. 0 8 hylarum V 12 uere V ) [*]( 116. Dat. ab Hormisda legatis a. 515 die 11 Aug. Constantinopolim proficiscentibus. Edd. Car. 12 457; Bar. ad a. 515, 24; Collect. ConciL; Thiel 748. 16 INDICULV V, corr. 0 17 VITALE V, corr. p htiaro V 24 mereamur o: memoramur V 25 nobis Bar. ) [*]( 33* )

514
adcommodent, ubi sunt et dona et diuitiae et caritas et unitas et quicquid ad gaudium religiosum certum est pertinere.

Cum ista ordinatione deo propitio Constantinopolim peruenientes ibi succedite, ubi ordinauerit clementissimus imperator, et antequam ipsum uideatis, nulli detis ad uos ueniendi licentiam, praeter quos pietas eius miserit. postea tamen quam principem uideritis, si qui orthodoxi et nostrae communionis ut habentes zelum unitatis uos uidere uoluerint, eos sub omni cautela suscipite. per quos forte et quod agitur deprehendere poteritis.

Praesentati itaque lmperaton htteras porrigite cum tali allocutione \'salutat pater uester, deum cotidie rogans et confessionibus sanctorum apostolorum Petri et Pauli uestrum regnum commendans, ut deus, qui nobis tale desiderium dedit, ut pro causa ecclesiae mitti et consulere beatitudinem ipsius eligeretis, ipse et perfectionem bonae retribuat uoluntatis .

et si uoluent, antequam chartas suscipiat, ordinem legationis agnoscere, his uerbis utimini \'iubete scripta suscipere\'. si dixerit \'quid habent chartae ?\', respondetis (salutes ad pietatem uestram continent et deo gratias agit, quia uos sollicitos de unitate cognoscit ecclesiae; legite et agnoscitis\'. et nullius causae mentionem penitus faciatis, nisi prius acceptae litterae relegantur.

et post susceptas litteras et relectas adicitis nam et ad Uitalianum famulum uestrum misit litteras, quia accepta a pietate uestra, sicut ipse scripsit, licentia suos ad patrem uestrum sanctum papam homines destinauit. sed quia iustum erat, ut prius ad dementiam uestram dirigeret, hoc fecit, ut uobis iubentibus atque ordinantibus ad eum scripta, quae detulimus, deo propitio perferamus').