Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA ANASTASIO AUGUSTO. PER THEOPOMPUM ET SEUERIANUM. Sollicitari animum tuum, clementissime imperator, ambitiosa auiditate commemoras, donec speratae unitatis redintegratio optata contingat. bona sunt desideria salutis et : laudabilis quae se huiusmodi deo commendat intentio; prudentiae siquidem speciale documentum est, cum id, quod sibi utile credit, impatienter inquirit.

nam si in corporum morbis noxia est tarda curatio, quanto magis in salute animae grauius est ferendus remediorum fidelium serior appetitus ? commoneamur spiritalibus institutis, ne quae prodesse possunt, in diem posterum differantur clamante sapientissimo Salomone: ne tardes conuerti ad dominum et ne differas de die in diem, quia sicut in incerto uitae tempora, ita in tuto animae conuenit esse remedia, ut intret in gaudium domini sui, quem ueniens dominus ea, quae sibi placent, inuenerit operari.

[*]( 21 Eccli. 5, 8 24 cf. Matth. 25, 21 )[*]( 1 honore V, corr. Edit. reg. 4 genitali V, correxi mostrae Tx, corr. 0 7 spectatam 02, speratam p2, expectata Bar. quae etiam Bar.: quae dam Y, quaedam quae os, quaedam iam Car. )[*]( 112. Dat. (simul cum ep. 114) a. 516 non ante mensem Sept. per Theopompum et Seuerianum; respondet eptstulae 111. Edd. Car. 12 445; Bar. ad a. 516, 13; Collect. Concil.; BTA I 381; Thiel 766. 11 per Theop. et Seu. V minutiore charactere in margine 19 cum moneamur 02 20 ne quae o2: neque V 21 clamante ex clamante V 23 intuta Y, corr. 0 25 inueniet Bar. )

505
unde et fateor me fuisse miratum, cur tam diu legatio promissa tardauerit, cum facienda uis sit, ut regna caelestia rapiantur. uerum tamen instinctus ipse, quem mansuetudinis uestrae declarat alloquium, spem supernae misericordiae pollicetur; desuper est enim et ipsum uelle, quod bonum est. confido autem, quoniam qui coepit in uobis opus bonum, perficiet usque in finem.

ergo uiae, cui coepistis, insistite et spretis errantium lubricis nobiscum supra petram solida tenete uestigia. tali creuit ecclesia sancta consensu, quod his uerbis apostolicorum actuum testatur historia: multitudinis credentium erat cor unum et anima una. nam quemadmodum connecti poterunt gratiae uinculis, quorum distant corda sen- , tentiis?

fac, domine imperator, effectum rerum fidem probare uerborum. non enim sermonibus cognoscuntur hominum corda sed fructibus, cum et Abraham pater noster non nuda deo fide sed opere fidem commendante placuerit.