Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

IDEM AUGUSTI AD AMPELIUM P. U. Iure mansuetudinis nostrae sensibus uel diuinitus datum est uel tranquillitate naturae, ne cum delinquentum facinore legum seueritate certemus ac spe emendationis futurae mitiorem esse uelimus correctionis iniuriam quam prouocat meritum noxiorum, Ampeli parens karissime atque amantissime.

dudum Ursini inquietudine prouocati, fauentes concordiae populi Christiani, quieti etiam urbis sacratissimae prouidentes uno interim loco intra Gallias dumtaxat perturbatorem tranquillitatis publicae statueramus iure cohiberi, scilicet ne applicatione morum late dissensionis incommodum spargeretur. uerum naturae nostrae mansuetudine leuigati ita memorato abscedendi copiam dedimus, ne ad urbem Romam uel certe suburbicarias regiones pedem introferre aut nequitiae suae contagionem conetur infundere.

id etiam de ceteris erroris eius consortibus, Gaudentio uidelicet, Urso, Rufo, Auxanone, Auxanio, Adiecto, <Leontio> et Rufino sancimus, ut quos nequitiae similitudo complectitur, eos eadem etiam [*]( 2 cura] scil. est incęptis V 8 origenes V ) [*]( 11. Dat. simul cum ep. 12, dum gerit urbis praefecturam Ampelius, qui successit Olybrio inter 21. Aug. 370 (Cod. Theod. II 10, 5) et 1. lan. 371 (C. Th. XV 10, 1) et locum dedit Bapponi inter 5. Iul. (C. Th. VI 7, 1) et 22. Aug. 372 (C. Th. VI 4, 21). Edd. Bar. ad a. 371, 1; Haenel C. L. 224. 10 idem aa ad ampelium pu. V 19 latg V 21 abscedendi Bar.: abstinendi V 25 Rufo 02: rufino V Leontio add. Meyer cf. p. 54, 8 sanctimus V, corr. 0 26 eos eadem scripsi: eosdem V, eiusdem Meyer )

53
conditio emendationis astringat. quod si quispiam ex memoratis sacrilega intentione statutum mansuetudinis nostrae transgrediendum putauerit, non iam ut Christianus sed ut legum ac religionis ratione seclusus seueritatem publicae animaduersionis agnoscat. de hac autem eadem obseruantia ad u. c.

Maximinum uicarium urbis Romae dedisse nos conducibilem iussionem etiam censurae tuae uolumus innotescere, quo circa memoratorum personas ab his, qui rei publicae nostrae praesident, procliuior statutis exsecutio deferatur maiorque sit eorum moderatio, qui qualitatem morum suorum atque actuum ad multorum specula senserint pertinere. ET MANU IMPEBATORIS : Uale Ampeli karissime atque amantissime.