Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
nobis autem omnia optata praestantur, si orationibus uestris et frequenti paginarum allocutione nostri memores fueritis. Data pridie Idus Ian. Constantinopoli et accepta Anthemio et Florentio uu. cc. conss. V. Kal. April. per Patricium.
(108.)
HORMISDA ANASTASIO AUGUSTO. Gratias supernae uirtuti, quae per uestrae pietatis affatus diuturnum dignata est terminare silentium, tale praestans collocutionis exordium, ut et de uestrae clementiae prosperitate laetemur et ad unitatem deo donante reuerti posse sanctam confidamus ecclesiam.