Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde addictorum fugienda communio; iuxta beatum apostolum pronuntiationem fidei nullus erubescat, uirtus enim est omni credenti. declinemus sacrilegum Eutychetis errorem cum Manichaea malitia congruentem; communionem quoque eorum, qui sunt a talibus educati, pari intentione uitemus, quae nunc quasi morbosa contagio ecclesiis partium uestrarum temptat inripere. nemo enim se pari cum praedictis ferri tempestate dissimulet, donec portum uerae fidei ab eorum communione separatus introeat.

quae quidem amans moneo, non odio persequentis accuso. nam qui culpanda uituperat nec utilia subministrat, exprobrantis habet potius studium quam amantis affectum, et qui hortatur ad profutura, uehementius boni propositi designat imaginem, ut feruentius utilia expetantur, inuitans. propter quod, fratres, illius bonam ecclesiae desiderantes unitatem et beatum decorem sacrae concordiae praesumentes dicamus cum sancto Dauid: quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum; ut et de nobis apostolus Paulus dixerit: uos autem omnes fratres in Christo unum estis. donec enim unitas ista non redeat, nullus ambigat eadem nihilominus esse uentura, quae in Constantinopolitana nuper ecclesia contigerunt. de quibus pariter mihi ingemescere necesse est et tacere: nam qui apostolicae sedis ammonitionem neglegendam esse crediderunt, [*](2 Cor. I 12, 26 4 Rom. 1, 16 18 Psalm. 132, 1 20 Gal. 3,28 ) [*](1 debilitat B 5 est om. V euticetis B 6 uiilitia V congruente B 7 edocati B 8 morbosa B: morbo a Y, morbo ac o2 partum B 9 inrepere B separari V redictis B ferre V 11 amons B 12 persequens Bar. accosant B uituperet B 13 exprobatis B antis (pro amantis) B 14 ortatur B 15 imagine VB, corr. o expetantur pJ: expectantur V, expectentur B 16 propter Vi pposito B bonam p: bona V, bone B 18 resumentes B 20 nobis B: bonis V, nobis \'f 21 ista.B\'Ψ: om. V 22 ampligat B 23 nuper om. B 24 pariter mihi Bţ:ł: mihi pariter V 25 commonitionem neglegendum B )

493
merito inciderunt ea, quae uenire solent solatio destitutis.

si quis ergo salutem propriam cogitans seruare cupit apostolica iudicia, cum a praefatorum se labe seiunxerit, nostrae communionis se nouerit sine dubitatione participem: qui autem se ab eorum, quos apostolica sedes damnauit, non societate remouerit, sciat nullo colore nullo figmento nullaque calliditate ecclesiasticae custodiae posse subripere, quia sicut illos, qui a supra scriptorum se, hoc est Eutychetis Dioscori Timothei Petri et Acacii, uenenis dissociant, libenter amplectimur, ita circa istorum sectatores cura et sollicitudo nostra, ne subripere possint, semper inuigilat. ET ALIA MANU: Deus uos incolomes custodiat, fratres karissimi. Data VIII. Iduum Oct. post cons. Felicis u. c. [*]( 1 incederunt B (in) ea IfI euenire Bar. 2 seruare YIfI: seruari B 3 se uixerit B 4 qui autem se Hartel: quia si YI}, qua si B 5 sede V non eoc. F: soc. non 1fI, non se soc. B societate ex societatg corr. V 6 fermento B 7 <se> custodiae Bar. 7 et 10 subripere VI}: subrepere B 8 euticetis diospori thimothei B 10 istorum Bty\\ storum V 11 possit V et alia manu om. IfI et alia .. karissimi om. B manus V, corr. 0 12 data .. u. c. om. <{< Dat. tertia non mar probo uc consule Bt quae temporis nota a V quam maxime distam quomodo ej-plicanda sit nescio. ) [*]( XXXV. ) [*]( 33)

(105.)

SACRO ET BEATISSIMO ET COMMINISTRO PATRI HORMISDAE DORO- THEUS IN DOMINO SALUTEM. Ait quodam loco cuncta beatissimus diuinorum praeceptorum promens miracula Salomon, sicut aqua frigida animae sitienti suauis, sic benignum nuntium longinquis ex terris, et sacer Dauid spiritalem pulsans lyram psallit: quam speciosi pedes eorum, qui euangelizant bona! sed equidem et uos cunctos t dicetis.

quid autem sic est animae hominis suaue aut quid ita impinguat ossa quam specioso nuntio cognoscere uerae pacis nutritorem et rectae numquam errantem propugnatorem fidei ad ecclesiarum sanctarum transire gubernacula et tamquam ex arce quadam ad consensum rogare dispersa et continuo quidem in principatum suae sedis festinantis membra ecclesiae, quae [*]( 3 Prou. 25, 25 7 Esai. 52, 7 (cf. Nah. 1, 15 et Rom. 10, 15) ) [*]( 105. Dat. simul cum ep. 107 a. 515 die 12 Jan. per Patricium; <tccepta eiusdem anni die 28 Mart. De tempore omnium fere quotquot Auellana collectio continet epistularum aut ab Hormisda aut ad eum datarum adcuratius egi in commentatione \'Beitriige eur Chronologie der Briefe des Papstes Hormisda\' = Sitzungsber. der kais. Akademie der Wissensch. in Wien, philos.-hist. Classe CXXVI (1892), XI. Epist. 105 edd. Car. 12 438; Bar. ad a. 515, 8; Collect. Concil.; Thiel 743. 2 coministro V 3 beatissimis V, corr. aJ 4 diuinorum] uirorum Va: alias \'diuinorum\' in margine oJ, unde diuinorum receperunt codices ex a descripti 5 post suauis del. est traducta lineola V man. 1: recepit est a eiusque familia 8 sed V: sic al uos V: nos ofl cunctos del. aJ dicetis Va: dicens ut uidetur a2, docens Car., <beatos> dicetis dubitanter Hartel; desperaui desanandis uerbis sine dubio grauiter corruptis 9 sic est Thiel: sicut V qid V 10 uerae o: uir Va, uere a1 11 errantem scripsi: errantes V, quo seruato propugnatores 02 18 rogare V: ais \'congregare\' suprascripsit a2, unde deus (dS pro ais) congregare rogare o, deum congregare (del. rogare) os, dei congregare Car. 14 tuae Bar. festinantes V, correxi sublata uulgata ante membra interpunctione ) [*]( xxxv pars 2. ) [*]( 32 )

496
uobis Christus et deus noster credidit uenerandi patris supplicationibus annuens, contemnentia prius concordiam ad unitatem uenire et praecedentem diuisionem atque inuidiam uestrae tantum ordinationis perimere calculo et nunc in concordiam atque serenitatem constare omnem terminum sanctae illius ecclesiae?