Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quorum prauitatem licet numquam uoluntate receperim, tamen quia meae calamitatis impulsu minus cautus uideor incidisse, sub conspectu dei et beati Petri apostoli eiusque uicarii ac totius ecclesiae mea sicut dixi confessione uoceque condemno detestor exhorreo, in sola me fide communioneque catholica et apostolica semper duraturum esse confirmans. cui petitioni meae manu mea subscripsi sub III. Id. Mart. Uiatore u. c. cons. ac uestrae beatitudini in conuentu uenerandorum credidi meis manibus offerendam\'. Et alia manu: 'Ego Misenus huic petitioni meae et a me oblatae subscripsi die et consule supra scripto\'.

. Gelasius episcopus dixit: \'Quae lecta sunt, transcribantur\' et adiecit: \'quid uideatur fraternitati uestrae statuendum, uestri quoque consilii participatione desideramus agnoscere\'. leuauerunt se omnes episcopi uel presbyteri rogantes et dicentes: \'exaudi Christe: Gelasio uita!\' dictum uicies. quod uobis deus dedit in potestate, praestate!\' dictum duodecies. \'hoc fac quod facit domnus Petrus!\' dictum decies. \'ut indulgeas rogamus\'. dictum nouies.

Cum denuo resedissent, Gelasius episcopus dixit: *Sedes apostolica quidem, quae Christo domino delegante totius [*]( 1 antioceno petro trsp. B 2 eorum om. B 3 isto B 5 quodlibet B habitarum B 7 reciperim B meae B: me V 8 inpnlflum B conspectum B 9 uicari B 10 professione B comdemno B exorreo B 11 fide communioque (!) bis scripsit V apost. me semper B 13 subcripsi B sub V: die B ac B: hac V 14 crededi B 15 offerendum B huc B 16 ablate B supra scripto om. V 18 uidetur fraternitatis urae B 19 cognoacere B 20 episc. et presb. B 23 dominus V 24 rogamus om. V dictam B: dic V 25 residissent B: sedissent V 26 apostolicam B quae B: de V diligante B )

479
ecclesiae retinet principatum, pro dispensatione curaque generali. quam uel pro fide catholica uel pro paternis canonibus regulisque maiorum necessaria semper circumspectione dependit, Misenum atque Uitalem, quos contra Eutychianae pestilentiae sectatores uel contra eos, qui talium se communione polluerant, suae potestatis legatione suffultos ad Orientem dudum sub sanctae memoriae decessore meo praesule destinarat, cur apostolica praecepta declinantes quolibet modo in eorum, aduersum quos missi fuerant, consortia recidissent, gestis synodalibus rerum discussione patefacta communione pariter et honore merito iureque submouit.

quibus tamen misericordiae locum memor supernae pietatis pro suo moderamine reseruauit et, dum conditionem posuit ultionis, spem noluit propitiationis abscidi sicque suam sententiam temperauit, ut istorum ueniam cum illorum mallet salute prouenire, quorum fuerant participatione decepti, ac potius praeberent eis, quos suo firmauerant in prauitate consensu, et salubrem correctionis metum et emendationis imitandae consortium.

denique sic ipsa animaduersionis uerba librata sunt, ut se illi et cum istis perculsos aduerterent et ex eorum conditione non diff<id>erent posse saluari. in quo utique et his non est in totum uia praeclusa remeandi et illis, si mallent, per istos est oblata correctio studiumque porrectum, quo possent meliore conatu praeteritos compensare prolapsus, si fauorem, quem praeuaricatoribus facili uoluntate detulerunt, in reformationem catholicorum potius conuerterent sacerdotum. dictum est enim tamdiu istos fore suspensos, donec auctore [*](1 pricipatum B que om. B 3 circuin om. B 4 mesenum V euticiane B: eutichene V 6 suae pJ: siue VB 7 dubum B sub om. V 8 cur V: quod B 9 reccidissent V 10 discusione B 12 superna B 13 mederamine B 16 fuerunt Y potius hi\'pberent (sic!) B 17 suos B firmauerat B 18 correptionis Thiel emitande B 20 percussos B 21 different VB, corr. p2 23 istos non est B correcti B 24 possit B conati B antepensare prolapsos V 25 facile B 26 in B: et V reformatione B 27 doneo V autore B )

480
deo et annisu catholicorum principum uel populi Christiani Alexandrina catholicum sacerdotem recepisset ecclesia.

gratulandum scilicet crederetur nullo modo Graecos non posse renuere, quod uiderent ab apostolica sede fuisse damnatum, facileque eos posse de istorum supplicio commoueri, ut nossent. quid uitarent et quid consequenter ambirent, ac uelle putarentur resipiscendo magis sentire cum rectis quam iugiter errare cum perfidis, expectatumque diu est, ut his rationibus incitati contagia nefanda deponerent una cum sede apostolica sentiendo, sicut de eorum speratum fuerat uoluntate, nitentes catholicis sacerdotibus reuocandis studium potius commodare utque et ipsi ad orthodoxam recurrerent unitatem et istis, qui illorum participes erroris extiterant, ministrarent praestitutae receptionis effectum. nec qua fieri potuit occasione cessatum est, quo competenter admoniti et sufficienter instructi pariter pericula uitanda cognoscerent ac patere sibi ianuam, si sinceris mentibus hanc petissent, apostolicae communionis aduerterent.

sed quia eo peruentum est, ut hortamentis quoque medicinalibus, dum etiam quae referrent contraria non haberent, differrent tamen hactenus adhibere consensum, illorum quidem difficultatibus paternum debemus pii doloris affectum deprecantes omnipotentiam dei nostri, quae sola quamuis deuias in ueritatis uiam potest conuertere uoluntates. ut eisdem suae propitiationis operatione mirabili spiritum [*]( 1 principatum V 2 catholico sacerdote cepisset ecclesia gratulari ut scilicet B 4 rennuere VB quo B fuis B 5 facile quae. B 7 resipiscende B igiter B 8 expectatuni quae V 9 incitatis B una cum V: ut B apostolica sede consentiendo B 10 nitentesque Bar. 11 reuocandis Thiel: reuocandi VB corainodare utque et scripsi: commodarent quae et B, commendarent que V, commendarent quo o2 12 hortodoxam recurrent ueritatem B 13 crroris om. B inde a ceptionis incipit jragmentum F cod. Uaticani 4961 fol. 109 (cf. 1\'roleg. cap. I) 14 ne F quia B 15 gestatum B copetenter F, conpetentur B 16 uita da F, uitandi B 18 ortamenti B, ornamentis lF, corr. Bar. 19 referent contrarie B 20 different B actenus YFB 22 dei B: domini VF 23 deuias VF: dehas B 24 operationem VF spiritu VFB, corr. Bar. )

481
resipiscentiae et efficientiam correctionis dignanter infundat.

quae donec, sicut de eius uirtute confidimus, diuina placatione proueniant, huic interim, qui supplicat, desiderabiliter expetenti nullatenus perire patiamur, ut cuius non sunt Orientales deiectione perterriti ne in errore persisterent, saltim curatione prouocentur ut redeant ad salutem, praecipue cum dispositionis sedis apostolicae clementiam tenor comitetur ipse dictorum neque prolata sibi repugnare constitutio iudicetur.

definitum quippe est, ut superius iam praedictum est, eos ae quibus agimus eatenus debere suspendi, donec auctore deo et praefatis adnitentibus Alexandrina catholicum reciperet ecclesia sacerdotem. non abrupte et sine exceptione propositum sed ea ratione depromptum est, qua non, siue illis adnitentibus siue non adnitentibus, indifferenter uideretur infixa sententia, ideoque, sub quo tenore librata conditio est, eodem non existente necessitatem suae professionis absoluit. quod enim cum adnisu praedictorum pronuntiatum est esse faciendum, hoc eodem non succedente non fieri posse manifestum est sed, cum eorum etiam faciendum memoratur adnisu, satis euidenter ostensum est. quod sine hoc non possit impleri. licet ergo illi, quorum deesse probatur adnisus, de sua sunt obstinatione miserandi, tamen quia deest, sicut sine eo effici non potest quod cum eodem -effici posse praesumptum est, ita desistentibus causis, per quas hic articulus ueniret ad terminum, insolubiliter non [*]( irn 1 efficatiam F 2 uirtite concidimus B 3 proueniat VF 3 sq. huic .. expetenti YFB: hunc .. expetentem Bar..r» praeteriti B 6 redirent VF 7 dispositionem B sedis om. VF comitetur B 8 constituo VF 9 dictum F 10 qub; B 11 reciperit B 12 abrupte V, aprupte B pnst propositum tkl. ё V man. 1, om. FB 13 adnitentibus siue non om. VF 15 quo VF: uno B 16 necessitate VF sue profesionis F, suecl; flixionis B adnixum B 17 eode F 19 memoratum B anniso B: adnisus V, adinisus F satis om. VF euidentur B 20 posset B 2t sua B: qua VF sunt VB, ft F: sint Bar. 22 qua B eo B: et VF quod cum eodem effici om. F deletis deinde eis quae praecedunt non potest 24 insulubiliter B ) [*]( xxxv. ) [*]( 31 )

482
retinet obligatum.

quapropter lata sententia non existentibus, per quae possit usque ad sui exitum deputatam retinere mensuram, his consulendi, qui ea ante tenebantur, tribuit libertatem. et apostolica quidem sedes, ut saepe repetendum, aestimans Orientales nullo modo non posse respuere, quod sedes apostolica refutasset, eosque saluti propriae et apostolicae communioni nullius praeferre posse personam, haec de eorum mentibus melius aestimarat. sed, quod iterum non tacendum est, dolenda pernicies non uelut improuidam bene de Orientalibus sentientem potest opinionem magis apostolicae sedis arguere quam suae peruicaciae potius deputare, quod oblatum sibi tramitem propriae redintegrationis secuta non fuerit, nec ideo tamen aliis debet medicinalem desiderantibus impedire per suam peruicaciam facultatem.

tunc enim dicta sunt de Graecorum consensione fidenter, quia simul et beati Petri societatem quibuslibet uidebantur praeponere posse personis et, qui extiterant ante catholici, aestimabantur consensuri facile ueritati atque ideo cuiuslibet hominis affectum desideriis apostolicae communionis non posse praeponere. qui cum nondum susceperint per quas is ordo decurreret uoluntates, id, quod per eas fieri posse praesumptum est, cernitur absolutum, quoniam, cum desunt qui efficiant, nullus prouenire possit effectus — immo cum idem ipsi, per quos iudicabatur esse faciendum, ne efficiatur obsistunt.

qui si in hac sunt, quod absit, obstinatione mansuri, resoluta conditio est [*]( 1 oblegatum B existentibus per que bis B 3 qui ex quę corr. V ea ante tenebantur scripsi: aetate tenebantur B, adtenebantur VF, adnitebantur pa, arctati tenebantur Bar. tribuet B 5 ertimans F; est aestimans Car. nullu B non om. F 6 sedis B 7 communioni? F nullus V 8 extimarat F 9 inprouidum VFB, corr. p2 10 potes oppinionem B 11 sedis om. F quod latum B 15 njsimul F et simul trap. B 17 extiterunt B extimabantur F 19 desideriis B: in desideriis VF proponere VB qui (sc. Graeca) Thiel: quae VFB 20 nondum VF: non sus B quas VF: qua B is B: his VF, hic Car. decurret uoluntatis YF 22 cum om. B qui VF: per B peruenire VF, praeuenire B, corr. Bar. )

483
illius rei, quae eorum studiis fiducialiter censebatur impleri; -si uero, sicut potius optamus, fuerint ad meliora conuersi, ne inter haec interim, qui misericordiam postulat, uel aetate uel morbo, quo frequenter impetitur, possit intercipi, dum superstes est, consulendum est, ne defuncto iam nullum possit remedium subrogari. quippe cum non dictum sit siue illis annitentibus siue etiam fortassis inuitis sed cum eorum magis adnisu, quod prouulgatum fuerat, posse constare, sic igitur cum illis. adnitentibus nullatenus praefixa perdurant.

hoc etiam tenore beatus Paulus: apostolus non ideo, quod absit, fefellisse credendus est aut sibi extitisse contrarius, quoniam cum se ad Spanias promisisset iturum, dispositione diuina maioribus occupatus ex causis implere non potuit quod promisit. quantum enim ipsius uoluntatis interfuit, hoc pronuntiauit quod re uera uoluisset efficere; quantum ad diuini secreta consilii, quae ut homo omnia non potuit licet spiritu dei plenus agnoscere, superna praetermisit dispositione praeuentus.