Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

haec itaque scripsimus non fidem nouantes sed uobis causa concordiae satisfacere cupientes. omnem autem, qui aliter sentit sensitue seu nunc seu aliquando in quocumque loco uel in quolibet concilio, anathematis poena percellimus, praecipue uero Nestorium et Eutychen uniuersosque, qui illis adsentiunt.

uestra igitur reuerentia suscipiens fidem nostram hanc se praesuli Romanae ecclesiae Anastasio adseruit relaturam, quem et paratum existere memorabat satisfacturum illis, si qui fuissent a nobis pro hac causa transmissi. illud etiam adserebat, contra hanc fidem Dioscorum Timotheum Petrumque sensisse, nostrae quondam ciuitatis archiepiscopos nec debere in diptychis eorum nomina recenseri. nos contra poposcimus aut produci aduersus eos, qui adstruant talesque demonstrent, aut, si non reperirentur, qui eos conuincere potuissent, nobis pro eorum persona satisfacientibus adquiescat demonstrantibus et adprobantibus, quod hanc fidem tenuerint docuerint cunctisque, quos informauerunt, tradiderint praefati patres nostri et archiepiscopi Timotheus Dioscorus atque Petrus. uestra autem sanctitas renuit dicens non sibi fuisse praeceptum ab apostolicae sedis antistite de his facere quaestionem.

huius rei gratia obtestamur uos coram magno deo et saluatore nostro Iesu Christo, qui de sancta et dei genitrice uirgine Maria incarnatus et natus est quique concordem glorificationem seruitutemque fidelium probat libenter et suscipit, et sanctis angelis eius [*]( 3 trinitas V: trinitas trinitas a, cui concinere uidentur Graeca verba Henotici μεμένηϰε ,èt? \'rptèt; -q TpfXt; contra cum V c(Jnsełłtit uersio Liberati (ed. Garnerius p. 16) incarnatjo V 4 dei V pro deo errore fortasse interpretis σαρϰϑέντος ttjt) .. geou λύγσυ Henot.) 6 omem V qui aliter tj: qualiter V ϕρνήσαντα r ϕρονούντα Hmol. 12 si qui scripsi: qui si qui Y, qui Bar. 13 transmisi V 15 diptichii; y 21 patres Y: parente« a 23 rennuit V )

473
et hac eadem inmaculata, quae de illo est, fide, ut ad urbem Romam fauente domino uenientes hanc chartulam offeratis apostolicae sedis antistiti Anastasio,

quae ex persona sanctae ecclesiae uobis Alexandrinae oblata est, ut eius sanctitas relegens, quae sibi fuerint placita, seu litteris ad sanctissimum archiepiscopum nostrum datis seu per aliquem internuntium manifestare dignetur. nam cum a sanctitate eius fidei rectae fuerit seruata confessio, quae est a beatis patribus constituta, nos paratos existere profitemur ad urbem Romam legatos, qui pro unitate sanctarum dei ecclesiarum agere debeant, destinare.

confidimus autem in domino nostro Iesu Christo, quod huic fidei eius beatitudo consentiens iuxta illa, quae in responsione sunt posita, ueluti proprios etiam nostros populos arbitretur et pro eorum regimine sollicitudinem gerat cupiens secundum deum omnibus utilis approbari.

exemplar autem huius chartulae penes nos detinuimus. necesse habentes, si qua mora prouenerit, quominus sanctarum ecclesiarum unitas fiat, in illo glorioso de caelis aduentu domini nostri Iesu Christi, cum uenerit iudicare uiuos et mortuos, ante tribunal eius, ubi nulla est acceptio personarum, cum hoc adsistere ad refellendum eos, qui sanctarum ecclesiarum neglexerint unitatem. EXPLICIT. DIONVSIUS EXIGLUS ROMAE DE GRAECO CONUERTI. [*]( 19 Petro I 4, 5 (Tim. II 4, 1) 20 cf. Paralip. II 19, 7 saepiusque in Nouo Testamento ) [*]( 1 et hanc eadem inmaculatam.. fide (corr. f\'X fidё) Y, correxi: per hanc eandem immaculatam .. fidem Bar. ad Bar.: ab V 12 responsiones V, corr. 02 21 reffellendum ex reffellendam V scarum V EIPI. DIONISIva V CRBCO V )

474

(103.) EXEMPLAR GESTORUM DE ABSOLUTIONE MISENI FLACIO UIATORE U. C. CONS. SUB TERTIO IDUUM MAIARUM IN BASILICA BEATI PETRI.

Residente synodo uenerabili uiro papa Gelasio una cum Bonifatio Maximino Epiphanio Basilio Uitali Claro Irenaeo Decio Asello Euplo V alentino Martiniano Basso Benigno Primitiuo Palladio Uindemio Constantio Martyrio Candido Laurentio Deodato Mercurio Stephano Dulcitio Fortunato Paschasio Sanctulo Innocentio Chrysogono Colonico Uiatore Salustio Luciano Molensi Maximiano Ualentino Constantio Gaudentio Felice Uitaliano Petro Sereno Aucupio Timotheo

Stephano Laurentio et Probo episcopis, residentibus etiam Castino Laurentio Canusio Eugenio Ianuario Marciano Gordiano Petro Urbico Paulino Ualente Petro Asterio Smaragdo Bonifatio Maxentio Epiphanio Iustino Felice Redempto Proiectitio Iouino Bono Paschasio Laurentio Calixto Iohanne Ualentino Sebastiano Martino Epiphanio Andrea Seruodei Apellione Petro Seruando Romano Marcellino Domnino Agapito Abundantio Marcellino Litorio Laurentio Agathone Sebastiano Ualentino Anastasio Genesio Dionysio Epiphanio Acontio [*]( 108. Habita synodus die 13 lJlaii a. 495. B = Berolin..lat. 79. Edd. Car. 12 405; Bar. (apograplto usus codicis B) ad a. 495, 6; W Collect. Concil.; Thiel 437. 2 EXENPLA B ABSOLATIONEJ( SBSI B MESEXt V FLAVIO VICTORE VIRO CLARISSIIO SUB TERTIO lDUU NALARU L" BASH.ICA BRATI PETRI Y, SUB lt IH let JlAUS IY BASILICAS BEATI PETRI FL. U[ATORE oc coxs B 4 residente Y: residentibus B, residente in Car. uenerabile V pape B 5 bonifacio V maximo B hireneo F: irenio B 6 martiniano basso benigno om. B 9 pascasio VB santuln B ehrisogono Y, erisogono B uiatore aatnstio Luciano B: Otn. V 10 malcnsi B 12 staphano B etialll prois eastino B 18 gordiana B 15 bonifacio VB macsentio B redemto YB prolectitio 1", proiectio B. corr. Binius 16 iouino bono pascasio laurentio B: om. V calisto B 17 seuastianu B epifanio B 18 appellione Y, pellione B : Opilio presbyter tit. Ues:inae suLscr-ibit synodo Romanae anni 499 (Jfansi VIII 236, 26) romane (corre.ri) marcellino domnino B: om. V agapcto B 19 marcello lectorio B Agatone seuastiano B 20 ualcntino om, B dionisio Y: diuisio B epifanio B )

475
Paulino Agapito Adeodato Benedicto Dominico Redempto Seuero Iuliano Stephano Crescentione Septimino Cypriano et Epiphanio presbyteris una cum Amandiano uiro illustri et Diogeniano uiro spectabili, adstantibus quoque diaconibus Gelasius episcopus ecclesiae catholicae urbis Romae dixit:

(l\\Iemiuit dilectio uestra superiore conuentu oblatum nobis a Miseno libellum in conspectu uestro fuisse recitatum, hunc eundem, si placet dilectioni uestrae, denuo recensendum, ut acta nostra contineant. qui aliud se quoque petitorium prae manibus habere profitetur. <quo id>, quod etiam in hoc continetur, possimus agnoscere). et adiecit: \'Miseni libellus denuo recitetur\'.

Anastasius diaconus recitauit: (Datum a famulo uestro Miseno die octauo Iduum Martiarum Uiatore u. c. cons. Quantum ad meae pertinet infelicitatis abruptum, errori meo qualibet ratione contracto definio non esse parcendum, quoniam hoc ipso poena carere non debeo, quod merui ad causam poenalem quacumque sorte perduci.

quantum uero respicit ad remediale subsidium, duo sunt, quae me ad hoc suppliciter implorandum uenire constringunt: ne uel ego desperatione magis perpetuis cruciatibus sim. dignus addici Iudae praeuaricatoris exemplo et quia tanta est ineffabilis illa clementia, quae per apostolicam potestatem uniuersum facinus possit absoluere.