Technopaegnion

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. Ausonium si Pe scribas, ero Cecropium P,
  2. et Rho quod Graeco, mutabitur in Latium P.
  3. malus ut antemnam fert vertice, sic ego sum T.
  4. spiritus hic, flatu tenuissima vivificans, H.
  5. haec tribus in Latio tantum addita nominibus, K;
  6. praevaluit post quam, Gammae vice functa prius, C,
  7. v.1.p.306
  8. atque alium pro se titulum replicata dedit G.
  9. ansis cincta duabus erit cum lota, leges Ϡ[*](SAMPI).[*]()
  10. in Latio numerus denarius, Argolicum Χ.
  11. haec gruis effigies Palamedica porrigitur Φ.
  12. Coppa fui quondam Boeotia, nunc Latium Q.
  13. furca tricornigera specie paene ultima sum Ψ.
  1. ET logodaedalia? stride modo, qui nimium trux
  2. frivola condemnas: nequam quoque cum pretio est mers!
  3. Ennius ut memorat, repleat te laetificum gau.[*]()