Praefatiunculae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

Theodosius Augustus Ausonio parenti salutem. Amor meus qui in te est et admiratio ingenii atque eruditionis tuae, quae multo maxima sunt, fecit, parens iucundissime, ut morem principibus aliis solitum sequestrarem familiaremque sermonem autographum ad te transmitterem, postulans pro iure non equidem regio, sed illius privatae inter nos caritatis, ne fraudari me scriptorum tuorum lectione patiaris, quae olim mihi cognita et iam per tempus oblita rursum desidero, non solum ut, quae sunt nota, recolantur, sed etiam ut ea, quae fama celebri adiecta memorantur, accipiam, quae tu de promptuario scriniorum tuorum, qui me amas, libens imperties, secutus exempla auctorum optimorum, quibus par esse meruisti: qui Octaviano Augusto rerum potienti certatim opera sua tradebant, nullo fine in eius honorem multa condentes. qui illos haut sciam an aequaliter atque ego te admiratus sit, certe non amplius diligebat, vale parens.