Praefatiunculae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. Augustam subolem grammaticus docui,
  2. mox etiam rhetor, nec enim fiducia nobis
  3. vana aut non solidi gloria iudicii,
  4. cedo tamen fuerint fama potiore magistri,
  5. dum nulli fuerit discipulus melior.
  6. Alcides Atlantis et Aeacides Chironis,
  7. paene Iove iste satus, filius ille Iovis,
  8. Thessaliam Thebasque suos habuere penates:
  9. at meus hic toto regnat in orbe suo.
  10. cuius ego comes et quaestor et, culmen honorum,
  11. praefectus Gallis et Libyae et Latio
  12. v.1.p.6
  13. et, prior indeptus fasces Latiamque curulem,
  14. consul, collega posteriore, fui.
  15. Hic ergo Ausonius: sed tu ne temne, quod ultro
  16. patronum nostris te paro carminibus.
  1. PECTORIS ut nostri sedem colis, alme Syagri,
  2. communemque habitas alter ego Ausonium:
  3. sic etiam nostro praefatus habebere libro,
  4. differat ut nihilo, sit tuus anne meus.

Theodosius Augustus Ausonio parenti salutem. Amor meus qui in te est et admiratio ingenii atque eruditionis tuae, quae multo maxima sunt, fecit, parens iucundissime, ut morem principibus aliis solitum sequestrarem familiaremque sermonem autographum ad te transmitterem, postulans pro iure non equidem regio, sed illius privatae inter nos caritatis, ne fraudari me scriptorum tuorum lectione patiaris, quae olim mihi cognita et iam per tempus oblita rursum desidero, non solum ut, quae sunt nota, recolantur, sed etiam ut ea, quae fama celebri adiecta memorantur, accipiam, quae tu de promptuario scriniorum tuorum, qui me amas, libens imperties, secutus exempla auctorum optimorum, quibus par esse meruisti: qui Octaviano Augusto rerum potienti certatim opera sua tradebant, nullo fine in eius honorem multa condentes. qui illos haut sciam an aequaliter atque ego te admiratus sit, certe non amplius diligebat, vale parens.