Parentalia
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- non ego opes cassas et inania gaudia plango,
- sed iuvenis iuveni quod mihi rapta viro.
- laeta, pudica, gravis, genus inclita et inclita forma,
- et dolor atque decus coniugis Ausonii,
- quae modo septenos quater inpletura Decembres
- liquisti natos, pignera nostra, duos.
- illa favore dei, sicut tua vota fuerunt,
- florent, optatis adcumulata bonis,
- et precor, ut vigeant tandemque superstite utroque
- nuntiet hoc cineri nostra favilla tuo.