Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. venatu et ruris cultu victusque nitore
  2. omne aevum peragens, publica despiciens:
  3. nosci inter primos cupiens, prior esse recusans,
  4. ipse tuo vivens segregus arbitrio.
  5. optabas tu me generum florente iuventa:
  6. optare hoc tantum, non et habere datum,
  7. vota probant superi mentisque faventia sanctis
  8. inplent fata, viri quod voluere boni.
  9. et nunc perpetui sentis sub honore sepulcri,
  10. quam reverens natae quamque tui maneam.
  11. caelebs namque gener haec nunc pia munera solvo
  12. nam et caelebs numquam desinam et esse gener.
  1. HACTENUS ut caros, ita iusto funere fletos
  2. functa piis cecinit nenia nostra modis,
  3. nunc dolor atque cruces nec contrectabile vulnus,
  4. coniugis ereptae mors memoranda mihi.