Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. reddebas verum non dissimulanter ephebum,
  2. more virum medicis artibus experiens,
  3. feminei sexus odium tibi semper et inde
  4. crevit devotae virginitatis amor.
  5. quae tibi septenos novies est culta per annos
  6. quique aevi finis, ipse pudicitiae.
  7. v.1.p.68
  8. haec, quia uti mater monitis et amore fovebas,
  9. supremis reddo filius exequiis.
  1. Et patruos, elegea, meos reminiscere cantu,
  2. Contemtum, tellus quem Rutupina tegit;
  3. magna cui et variae quaesita pecunia sortis
  4. heredis nullo nomine tuta perit;
  5. raptus enim laetis et adhuc florentibus annis
  6. trans mare et ignaris fratribus oppetiit.
  7. Iulius in longam produxit fata senectam,
  8. adfectus damnis innumerabilibus,
  9. qui comis blandusque et mensa commodus uncta
  10. heredes solo nomine nos habuit.
  11. Ambo pii, vultu similes, ioca seria mixti,
  12. aevi fortunam non habuere parem,