Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. et modo conciliis animarum mixte priorum
  2. fata tui certe nota nepotis habes.
  3. sentis, quod quaestor, quod te praefectus et idem
  4. consul honorifico munere conmemoro.
  5. v.1.p.66
  1. AEMILIAM nunc fare aviam, pia cura nepotis,
  2. coniunx praedicto quae fuit Arborio.
  3. nomen huic ioculare datum, cute fusca quod olim
  4. aequales inter Maura vocata fuit.
  5. sed non atra animo, qui clarior esset olore
  6. et non calcata qui nive candidior.
  7. et non deliciis ignoscere prompta pudendis
  8. ad perpendiculum seque suosque habuit,
  9. haec me praereptum cunis et ab ubere matris
  10. blanda sub austeris inbuit inperiis.