Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. prodita non umquam; sed matris cura retexit,
  2. sedula quam timidi cura tegebat avi.
  3. tu novies denos vitam cum duxeris annos,
  4. expertus Fortis tela cavenda deae,
  5. amissum flesti per trina decennia natum
  6. saucius: hoc leto lumine cassus eras.
  7. dicebas sed te solacia longa fovere,
  8. quod mea praecipuus fata maneret honos,
  9. et modo conciliis animarum mixte priorum
  10. fata tui certe nota nepotis habes.
  11. sentis, quod quaestor, quod te praefectus et idem
  12. consul honorifico munere conmemoro.
  13. v.1.p.66
  1. AEMILIAM nunc fare aviam, pia cura nepotis,
  2. coniunx praedicto quae fuit Arborio.
  3. nomen huic ioculare datum, cute fusca quod olim
  4. aequales inter Maura vocata fuit.
  5. sed non atra animo, qui clarior esset olore
  6. et non calcata qui nive candidior.
  7. et non deliciis ignoscere prompta pudendis
  8. ad perpendiculum seque suosque habuit,