Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. temperies adhibenda, et proximus ille vocandus1
  2. ante alios, quamquam patre secundus erit.
  3. v.1.p.62
  4. tu frater genetricis et unanimis genitori,
  5. et mihi qui fueris, quod pater et genetrix,
  6. qui me lactantem, puerum iuvenemque virumque
  7. artibus ornasti, quas didicisse iuvat —
  8. te sibi Palladiae antetulit toga docta Tolosae,
  9. te Narbonensis Gallia praeposuit,
  10. ornasti cuius Latio sermone tribunal
  11. et fora Hiberorum quaeque Novem populis,
  12. hinc tenus Europam fama crescente petito
  13. Constantinopolis rhetore te viguit,
  14. tu per mille modos, per mille oracula fandi
  15. doctus, facundus, tu celer, atque memor,
  16. tu, postquam primis placui tibi traditus annis,
  17. dixisti nato me satis esse tibi. me tibi,
  18. me patribus clarum decus esse professus
  19. dictasti fatis verba notanda meis.
  20. Ergo vale Elysiam sortitus, avuncule, sedem:
  21. haec tibi de Musis carmina libo tuis.